Skip to the text

Articulus 18

Responsio Theologi ad objectiones Philosophi contra finem consummationemque sæculi.

THEOLOGUS. — Quemadmodum, juxta inducta in tertio libro, principium mundi ex sola Creatoris voluntate dependet, eo quod omnia liberrime et non necessitate naturæ condiderit; sic et consummatio mundi non nisi ex libertate voluntatis divinæ proveniet. Enimvero intime contemplandum est, quod secundum ordinem universi, inferiora ad superiora ordinantur; media vero, fine adepto, mox cessant. Itaque, quoniam corporalia ad intellectualia sicut media ad finem sunt ordinata, completo substantiarum intellectualium ordine atque numero, rationabile est corporalia secundum intellectualium exigentiam ordinari. Quia igitur, secundum præostensa, divinæ sapientiæ decentissimus ordo hoc exigit, ut intellectualium substantiarum multitudo infinita non sit, sed determinata ac certa, eo quod sapientis sit ordinare, ipsaque sapientia summa, in numero, mensura et pondere, seu specie, modo ac ordine, cuncta statuerit: propterea, completo intellectualium substantiarum numero, id est electorum, congruit omnia ista corporea quæ propter intellectualia facta sunt, secundum intellectualium qualitatem disponi. In ipso autem finali judicio remuneratio erit, quæ nunquam deficiet, et solus immortalis vitæ status manebit. Ideoque corporea quæ ad incorruptibilem statum ordinem nullum habent, omnino cessabunt, ut sunt omnia mixta sub homine. Elementa autem, licet secundum partem corruptibilia sint, non tamen secundum se tota: ideoque secundum substantiam permanebunt, non autem secundum qualitatem quam nunc sortiuntur, neque secundum alterationes naturales ac mutuas, eo quod motus cœli, qui est primus motuum, conquiescet.

Ad primam ergo tuam instantiam dico, quod ordo seu mundi perfectio duplex est. Una, secundum esse naturale et secundum ipsas rerum naturas absolute seu in se ipsis acceptas. Et hæc generabilium species exigit, ita ut a summo ente, quod est purus actus, usque ad infimum entium, quod est potentia pura, sit ordinatus specierum instar numerorum connexarum descensus. Alius est ordo seu perfectio mundi secundum comparationem inferiorum ad superiora, seu secundum relationem donorum naturæ ad munera gratiæ. Unde, quum dona gratiæ naturalia dona transcendant, ideo ad ea naturalis entium ordo refertur. Post finale ergo judicium, quoniam solus remunerationum status erit, qui ad gratiam pertinet: ideo primus entium ordo cessabit, nec corruptibilia permanebunt, eo quod ad immortalem consistentiam habitudinem nullam sortita sint. Nec tamen propter hoc decor mundi peribit, quoniam corruptibilium species in suis causis universalibus sufficienter relucebunt, et corporalia quæ mansura sunt, ampliori venustabuntur ornatu ac lumine.

Et per hoc quoque instantia secunda solvitur. Divina enim sapientia post finale judicium, multo, imo incomparabiliter amplius resplendebit in entibus glorificatis, immutatis et adornatis, quam nunc in naturalibus rerum ordinibus. Nam in ordine generabilium tunc etiam elucescet, secundum quod in Verbo omnia idealiter patent; ipsaque corruptibilia, secundum intelligibile esse in beatis intellectibus perseverabunt: et sic divina in eis sapientia satis clarebit.

Ad tertiam autem respondeo, quod licet animata et mixta sub homine, sint elementis perfectiora secundum gradum perfectionis specificæ, non tamen secundum participationem incorruptibilis esse, seu perpetuæ permanentiæ. Ideoque non ipsa, sed elementa sine fine durabunt.

Chapter 83 of 187