Proœmium
DIALOGION
DE FIDE CATHOLICA
DE INCARNATIONE, VITA, PASSIONE ET GLORIFICATIONE FILII DEI, AC EXTREMO JUDICIO.
THEOLOGUS. — Qui fecit stellas, hic est Deus noster. Post hœc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Baruch III, 35, 36, 38.
PHILOSOPHUS. — Lucide mihi insinua fidei tuæ articulum hunc.
THEOLOGUS. — Credimus, o Philosophe, confitemur, et indubitanter agnoscimus, quod Creator cœli et terræ, qui hominem ad suam imaginem condidit, pro hominum reparanda salute homo factus sit.
PHILOSOPHUS. — Salus quæ reparatur, deperdita fuit, et denuo recuperatur. Si ergo hominum salus reparata est, deperdita fuit.
THEOLOGUS. — Ita est prorsus : et, heu ! omnino sic est. Numquid oblitus es quemadmodum tibi prædixi de hominis constitutione primæva, de prævaricatione ipsius, de expulsione a paradiso, de originali justitia, hereditarioque peccato seu infectione naturæ?
PHILOSOPHUS. — Quantum præsenti tractatui convenit, reiterare digneris.
THEOLOGUS. — Non in solis nudis purisque naturalibus condidit hominem Deus, sed in supernaturali quadam ac originali justitia eum plasmavit. Hæc autem justitia in primo parente fuerat, non solum ut in determinata persona, sed etiam tanquam in humanæ naturæ primordiali principio. Ideoque hanc perdidit tam sibi quam aliis, dum peccavit. Itaque defectus seu privatio originalis justitiæ, naturale peccatum seu originalis culpa vocatur, quia tota natura humana in primo parente erat infecta, et ex consequenti, in omnibus qui naturali origine ab eo prodibant. Hoc peccatum in primo homine et actuale seu personale fuerat, in quantum per actum proprium illius commissum erat personæ, et naturale seu originale, in quantum naturam in suo fonte corrupit. In posteris vero non actuale, sed originale tantummodo est : ideoque in eis non correspondet sibi pœna sensus, sed damni. In Adam autem duplex ei pœna debebatur, videlicet sensus, in quantum fuerat actuale, et damni, prout erat originale, ratione aversionis prævaricationisque gratiæ. Ab hoc demum originali peccato et a pœna ejus liberari non valuit humana natura a se ipsa, sed superioris naturæ redemptore indiguit. Unde propter delendum peccatum hujusmodi, ac reformandum atque sanandum totam naturam humanam, Unigenitum Dei incarnatum fatemur.
Chapter 65 of 187