Skip to the text

Articulus 11

Quod Christus de Virgine natus exsistat.

THEOLOGUS. — Octavus fidei christianæ articulus Christum fatetur de Virgine natum.

PHILOSOPHUS. — Quum in generatione mater se habeat per modum passivæ, utpote materiam dumtaxat ministrans, pater vero per modum activi, videlicet virtutem formativam inducens, non sufficit ad generationem humanam genitrix sola.

THEOLOGUS. — Bene et philosophice arguis, verumque concludis. Nam ad generationem Christi humanam, non solum mater concurrit, sed etiam quoddam activum principium, Virgini fecunditatem præstans, atque ex ejus mundissimis sanctissimisque sanguinibus Christo corpus humanum formans et aptans.

PHILOSOPHUS. — Quod erat agens illud?

THEOLOGUS. — Non homo masculus, sed Spiritus Sanctus, qui ut tibi contestatus sum, est tertia persona in Trinitate, verusque Deus.

PHILOSOPHUS. — Ergo Spiritus Sanctus pater est Christi?

THEOLOGUS. — De ratione, ut nosti, Patris est, ut ex sua substantia similem sibi in specie generet. Christi autem natura nec divina neque humana, ex substantia Spiritus Sancti procedit. Divina enim nullo modo ab eo est. Humana vero ab eo est per creationem, sicut et cetera; nec ipsa est ejusdem speciei cum Spiritu Sancto. Non est itaque Spiritus Sanctus genitor Christi nisi improprie, prout Deus creator creaturarum pater vocatur.

PHILOSOPHUS. — Cur potius Spiritui Sancto quam Patri adscribitur corporis Christi formatio?

THEOLOGUS. — Incarnatio seu conceptio Christi activa toti Trinitati communis est, quoniam opera Trinitatis ad extra indivisa sunt, eo quod trium personarum sit una essentia : propter quod tres personæ unus verus Deus sunt, unus omnium Creator ac Dominus, principium, rector et finis. Verumtamen per appropriationem dicitur Christus de Spiritu Sancto conceptus. Incarnatio namque Christi, opus est maximæ caritatis, summæ benignitatis ac munificentissimæ largitatis et muneris.

B Quoniam igitur, juxta præinducta, Spiritus Sanctus est amor quo Pater et Filius se invicem atque creata omnia diligunt, ideo opus tantæ caritatis ei rite attribuitur. Denique Spiritus Sanctus primum donum est, et in ipso ratio doni primo relucet, atque in ipso universa donantur. Ob hoc, tantæ munificentiæ largitatisque donum ipsi optime appropriatur. Insuper, quum Spiritui Sancto approprietur benignitas, ideo Incarnatio, in qua divina clementia inæstimabiliter splendet, ei efficienter juste attribuitur.

PHILOSOPHUS. — Sufficienter, fateor, respondisti. Sed quomodo Genitrix Christi in partu virgo permanserit, nullatenus capere queo. Hoc enim esse non valuit, nisi egressus dicatur de integro incorruptoque utero.

THEOLOGUS. — Ita est.

PHILOSOPHUS. — Ergo in progressu Christi ex matre, dimensionum penetratio fuit.

THEOLOGUS. — Hoc consequens est.

PHILOSOPHUS. — Penetrationem dimensionum impossibilem ipse Aristoteles et commentator ejus Averroes fortissime arguunt. Quum enim dimensio ex propria natura habeat quod alteri dimensioni resistat, non possunt se mutuo sine corruptione alterius penetrare. At vero, si dimensionum penetratio exstat possibilis, sequitur quod possint duo corpora in eodem determinato loco consistere, et qua ratione duo, etiam tria et quatuor, imo et infinita; sequeretur tandem totum mundum in angustissimo spatio posse locari.

THEOLOGUS. — Sicut calor primo et immediate facit esse calidum subjectum cui inhæret, secunda ratione autem calefacit quod sibi applicatur: sic dimensionis primus immediatusque actus est extensionem facere, et ordinem partium sui subjecti; resistere vero alteri dimensioni, secundarius ejus actus censetur. Quemadmodum ergo per divinam virtutem subtrahitur igni ne corpus sibi applicatum calefaciat, urat aut lædat, sicut ubertim factum agnoscimus; sic incomprehensibili Deitatis miraculo, dimensioni aufertur resistendi potestas, ac per hoc sine divisione et læsione una secum compatitur alteram. — Per hoc quoque secunda instantia solvitur. Non enim possunt plura corpora in uno loco consistere, per commensurationem ad locum extrinsecum potentiamque naturalem, sed per Deitatis infinitam virtutem, quæ in infinitum plura potest producere quam ratio queat concipere.

PHILOSOPHUS. — Istud valde mirabile est, et intellectum meum vehementer retundens.

THEOLOGUS. — Non mirum. Verumtamen, si hujus effectus causam consideres, mirari cessabis. Immensæ namque virtuti nil prorsus impossibile est neque difficile. Enimvero, ut nihil christianæ veritatis te lateat, scire te volo, quod non solum de clauso Virginis ventre Christus exivit, sed etiam de clauso monumento surrexit, clausisque januis ad discipulos introivit.

PHILOSOPHUS. — Audire desidero causas virginei partus.

Chapter 76 of 187