Articulus 17
De duodecimo fidei sanctæ articulo, scilicet de finali judicio.
THEOLOGUS. — Data est Christo homini omnis potestas in cœlo et in terra.1 Data autem est ei ab ipso conceptionis suæ instanti. Tunc enim unita est Verbo ejus humanitas, et per consequens subjecta est ei omnis creatura ac omnis potestas. Sed post resurrectionem, data est ei secundum manifestationem et exercitium seu dominationis exsecutionem. Et quoniam ipse est humanæ auctor salutis, ideo gubernatio hominum ad eum est pertinens. Gubernanti autem et regi judiciaria quoque adest potestas, ut singulis secundum merita tribuat, cunctaque ad ordinationem perducat et ad debitum finem. Propterea, o Philosophe, sancta confitetur Ecclesia futurum esse in fine mundi universale judicium, quo Christus universos homines judicabit; et lata sententia, ibunt justi in vitam æternam, impii vero in ignem æternum et vere perpetuum, quemadmodum superius tibi professus sum, quum de remuneratione disputationem habebam.2
PHILOSOPHUS. — Articulus iste ex præinductis satis consequitur. Verumtamen dubia mihi plurima affert. Primo, an judicium convenit Christo secundum naturam divinam vel humanam ?
THEOLOGUS. — Secundum utramque; sed diversimode. Nempe ratione divinæ naturæ, convenit ei sicut et Patri ac Spiritui Sancto judicium per modum auctoritatis seu principaliter judicantis; secundum naturam autem humanam, competit ei judicium quasi instrumentaliter ac per modum exsequentis. Sicut enim est Christus hominum salvator, ita et judex. Salvare autem, ut præhabitum est, aliter ei convenit ratione deitatis, aliterque ratione humanitatis. Nam, uti ubertim jam dixi, idoneitas ac efficacia salvandi ex divinitate est, satisfactio autem et passio ex humanitate Verbo unita. Sic et judicium
Christi ex divinitate habet efficaciam, ex humanitate autem exsecutionem.
Denique hanc exsecutionem judicii Christus vitæ suæ sanctitate, passionisque merito, sortitus est atque promeruit. Unde scriptum est: Potestatem dedit ei (haud dubium quin Christo Deus Pater, imo Trinitas tota), et judicium facere, quia Filius hominis est.3 Nam humiliatione illa qua ab homine judicari non renuit, ipse vivorum ac mortuorum judex constitui meruit:4 sicut etiam resurrectionis ascensionisque accelerationem sua passione promeruit. Hæc enim omnia ad accidentale præmium pertinent: quod utique Christus sibi obtinuit, quoniam nedum comprehensor, sed insuper viator exstiterat.
PHILOSOPHUS. — Quid est quod mundum finiendum esse fateris? Generatio enim et corruptio, secundum omnes Peripateticos, nunquam cessabit, sed neque secundum Platonicos.
THEOLOGUS. — Sicut mundum a parte ante ponebant æternum, sic quoque generationem corruptionemque opinati sunt esse perpetuas; sed in utroque decepti sunt. Porro rationes eorum nihil convincunt, quemadmodum nuper innotuit, dum de mundi creatione disputationem habuimus.
PHILOSOPHUS. — (1) Universi decor, ordo atque perfectio in speciebus rerum consistunt. Species autem universi sine generatione et corruptione perseverare non valent, quemadmodum in omnibus generabilibus constat. Nunquam ergo generatio stabit, nec generabilium species interibunt.
(2) Præterea, in ordine rerum divina sapientia potissime claret. Nunquam ergo species rerum, in quibus mundi ordo consistit, peribunt.
(3) Præterea, si mundi species corrumpentur, vel omnia corporalia desinent, vel aliqua et aliqua non. Si omnia: tunc cœlum et elementa deficient, quæ tamen secundum se tota incorruptibilia sunt. Si aliqua et non omnia: videtur quod potissime ea quæ sub sole sunt, corrumpentur. Sed horum plurima, utpote anima ac mixta, elementis sunt nobiliora, et divina in eis splendidius innotescit prudentia. Potius ergo ista manebunt post finale judicium, quam elementa et inanimata.
Footnotes
Chapter 82 of 187