Articulus 13
Cur Unigenitus Dei mortem crucis subierit.
THEOLOGUS. — Quemadmodum, secundum philosophos, corpus humanum uniuscujusque individui est proprium animæ ejus instrumentum, non separatum, sed conjunctum; sic natura humana a Verbo assumpta, proprium itemque conjunctum Verbi est instrumentum, ad opera miraculosa atque ad omnia quæ ad humanam pertinent reparationem exhibenda mysteria. Denique, quum Christus inter Deum et hominem mediator sit, cum utroque communicat: nam et Deus et homo est. Et in quantum homo, sic habet ut mereri et satisfacere possit; propter deitatem autem unitam, efficaciam plenam, imo immensam ad promerendum reconciliandumque habet idoneitatem.
PHILOSOPHUS. — Quum secundum præhabita, Christus semper comprehensor fuerit et Deo perfectissime fruens, quomodo pati valebat?
THEOLOGUS. — Quoniam in passione Christi specialis ratio incomprehensibilitatis consistit, ideo de ea est nonus fidei christianæ articulus, de quo nunc disserendum incumbit. Agnosce itaque, quod Christus simul erat comprehensor et viator. In quantum igitur erat viator, promeruit et sibi et nobis. Sibi autem essentiale meritum non meruit, sed accidentale dumtaxat. Nobis vero omni opere vitæ suæ promeruit: nam quidquid fecit, ex caritate processit, et id ipsum nobis impendit. Quoniam ergo Christus venit ut mundum redimeret, illos naturæ defectus assumpsit qui ad satisfaciendum pro mundo necessarii erant, vel veritatem naturæ assumptæ monstrabant. Unde passibilitatem, famem, sitim in corpore, pavorem quoque atque tristitiam in anima, sponte assumpsit: quatenus has pœnas sine culpa habendo et sustinendo, nostram naturam ab eisdem eriperet. Alios autem defectus qui ad liberationem non prosunt, imo obessent, Christus non habuit: ut sunt ignorantia, fomes, infirmitas, atque similia. Propter quod a Damasceno optime dictum est, quod indetrahibiles defectus Christus assumpsit, non autem detrahibiles. Itaque, licet Christus secundum supremam animæ partem comprehensor exstitit, erat nihilo minus secundum inferiores vires viator et vere passibilis.
PHILOSOPHUS. — Quid de Christi passione sentire oportet?
THEOLOGUS. — Talis erat passio ejus, ut per eam decentissimo modo liberari posset genus humanum. Erat quippe Christi passio generalissima, quoniam in anima et corpore atque singulis sensibus passus est, imo in omni potentia animæ. Licet enim superior portio summe delectaretur in Deo, in quantum ratio, et per respectum unionemque ad superius; tamen ob conjunctionem ad inferius, in summa tristitia fuit.
PHILOSOPHUS. — Cur tam generaliter passus est Christus?
THEOLOGUS. — Quoniam originalis culpa hominem totum infecit, corpori mortis necessitatem, sensualitati fomitem, rationi ignorantiam invehens. Et ergo, ut ab omnibus istis redimeremur, Christus generalissime pati volebat. Denique acerbissime passus est, quoniam exquisitis tormentis, utpote flagellatus, spinis coronatus, clavis cruci affixus. Erat enim in ipso vivacitas sensuum maxima, et complexio æqualissima atque tenerrima. Quumque in mente caritatem summam haberet, summe iniquis omnibusque perituris condoluit.
PHILOSOPHUS. — Nonne mitiori passione satisfacere potuit ?
THEOLOGUS. — Utique, sicut etiam particulariori. Sed istud magis decebat, ad insinuandum peccati gravitatem, Christi intensissimam caritatem, ad ostendendum perfectam patientiam, summam obedientiam, et ad providendum nostræ insufficientiæ. Quidquid enim moriendo sustinuit, pro nobis sustinuit, et meritum suum tanto nobis copiosius impertitur, quanto pro nobis acerbius patiebatur. Erat præterea passio Christi ignominiosissima, quoniam crucis patibulo est affixus, et inter latrones suspensus : et hoc, contra irreverentiam, superbiam seu præsumptionem quæ in primo peccato exstiterunt.1
PHILOSOPHUS. — Quum in nobis omnes pœnæ pro originali peccato inflictæ remaneant, quomodo Christus eas sua passione abstulisse asseritur?
THEOLOGUS. — Hanc quæstionem superius solutam recordor. Nam tempore congruo corpori immortalitatem præstabit, omnemque passibilitatem et ignorantiam tollet. Enimvero mortis suæ merito, id nobis promeruit, ut originalis culpa non amplius imputetur nobis, nec ob eam differamur a gloria, nisi forte adfuerint actualia peccata; sed oportet ut meritum suæ passionis nobis aliquo modo applicetur et communicetur : quod primo fit in fonte Baptismatis. Manent tamen interim pœnæ prædictæ, prout sunt naturales defectus. Denique præostensum est quomodo per Christi meritum salvari poterat tota natura humana, qualiter etiam meritum ejus nobis proficere queat. Nam propter divinitatem ejus humanitati unitam, mors sua particularis et temporalis totius humani generis mortem communem atque æternam tollere erat idonea. Nec est contra justitiam ut unus amicus pro alio satisfaciat. Insuper, quum primus homo in ligno peccaverit, ideo Christus in ligno satisfecit : quatenus unde mors oriebatur, inde vita resurgeret; et qui in ligno vicit diabolus, in ligno quoque vinceretur a Christo. Factus est Christus pro nobis maledictum, ut nos benedicti efficiamur.
THEOLOGUS. — Nunc ergo contemplemur discutiamusque, o Philosophe. Quid christiana theoria profundius? Quid sapientia Christi subtilius? Quid ea divinius ac rationabilius? Jam, inquam, assume paulisper personam infidelium, sapientium hujus mundi, prudentium secundum carnem, paganorum, et item omnium qui Christi crucem irrident, quibus stultum videtur in crucifixum credere, in eo sperare, ipsum adorare.
PHILOSOPHUS. — Quoniam divina providentia unumquemque remunerat, et singulis prout merentur rependit, fueritque Christus ab omni culpa immunis, omnino indecens esse videtur quod ipse tot ac tanta pertulerit : præsertim quum secundum te, passio sit effectus culpæ, et mors pœna peccati. Denique omnipotenti, incommutabili æternoque Deo valde derogare videtur, asserere ipsum passum, illusum, crucifixum ac mortuum. Et certe, quantum ratio capere potest, stultum apparet spem atque salutem in homine tam abjectissima morte perempto reponere. Denique potuit Deus alio modo mundum redimere.
THEOLOGUS. — Nunc igitur disputantem me sustine.
PHILOSOPHUS. — Intentissime audiam.
THEOLOGUS. — Universæ viæ Domini misericordia et justitia.2 Hæ enim duæ virtutes in omni divino opere eminenter resplendent, potissime tamen in remuneratione, dispositione et operatione Dei circa creaturas intellectuales, beatitudinis susceptivas. In nullo autem naturali effectu tam gloriose, excellenter et plene, hæ duæ virtutes relucent, quemadmodum in reconciliatione humana per Christi passio-
Footnotes
Chapter 78 of 187