Skip to the text

Articulus 15

De decimo fidei orthodoxæ articulo.

THEOLOGUS. — Modo de resurrectione Christi, de qua decimus fidei exstat articulus, profari conabor.

PHILOSOPHUS. — Quid post passionem mortis, corpori atque animæ Christi contigerat, et ubi manserunt?

THEOLOGUS. — Naturam quam Unigenitus Dei semel assumpsit, nunquam deposuit. Ideoque, licet in Christi morte veraciter a corpore discesserit anima, utrumque nihilo minus Verbo mansit unitum. Denique corpus ejus sacratissimum sepulturæ est traditum, anima autem in infernum descendit.

PHILOSOPHUS. — Si Verbum naturam humanam nunquam deposuit, etiam post mortem, ante resurrectionem Christus homo fuisset, eo quod animam rationalem habuisset et corpus.

THEOLOGUS. — Non ignoras quod ad rationem veritatemque hominis necessaria sit formalis atque intrinseca carnis copula et animæ. Licet igitur unita permanserint Verbo caro et anima, non tamen sibi invicem erant in triduo illo conjuncta. Verbum nempe immensum et incircumscriptibile est, ideoque localis distantia carnis et animæ separationem a Verbo inferre nequivit.

PHILOSOPHUS. — Corpus illud, quod nulli terrenæ libidini, nulli carnali affectui, nullique impuritati subjacuit, sub terra, ut reor, poni non debuit. Præterea mirabiliter sonat, animam Christi descendisse ad inferos.

THEOLOGUS. — Prædixi, si recolis, quemadmodum Christus quosdam defectus naturæ humanæ ex peccato causatos assumpsit, et aliquos non. Sic et post mortem fecit. Defectus autem quos homo post mortem in corpore sustinet, duo sunt: sepultura, et corporis resolutio. Similiter in anima erant duo defectus propter originale peccatum: descensus localis ad inferos, et pœna inferni. Horum autem defectuum duos assumpsit: unum in corpore, utpote sepulturam; alium quoque in anima, scilicet descensum ad inferos. Alios vero non decebat eum assumere, quoniam caro ejus in libidine non erat concepta, nec anima aliqua peccati impuritate infecta.

PHILOSOPHUS. — Cur sepeliri voluit? et quare ad infernum descendit?

THEOLOGUS. — Utriusque multæ sunt causæ, et una quidem utrique generalis est. Christus namque indetrahibiles (ut Damascenus disseruit) naturæ humanæ defectus assumpsit, quatenus eos patiendo ad quos obligatus non erat, nos a debitis naturæ defectibus liberaret. Præterea sepultus est, ut suæ merito sepulturæ nostra quandoque corpora de sepulcris ad immortalem vitam educeret; item, ut se vere mortuum ostenderet fuisse; et denuo, ut Sanctorum sepulturas sanctificaret, atque ut Scripturas propheticas adimpleret; et iterum, ut per hoc resurrectio ejus gloriosior veriorque pateret, quippe, ut dixi, non utique lapide revoluto exiit de sepulcro, sicut et natus est Matris ventre non reserato. At vero ex sepultura ejus evidentissimum resurrectionis ejus argumentum accipimus. Quum enim crucifixissent eum Judæi, et timerent ne furarentur discipuli ejus corpus ipsius, ac dicerent plebi, Resurrexit a mortuis, munierunt sepulcrum, signantes illud, et milites ad custodiam deputantes.1 Nos ergo quum sciscitamur Judæos, ubi Christi corpus permanserit, aiunt discipulos ejus illud dormientibus militibus abstulisse. Quocirca arguimus eis: Si milites dormierunt, unde agnoverant quia furabantur discipuli corpus Domini? Si autem non dormierunt, cur illud auferri tulerunt?

Amplius autem, anima Christi ad infernum descendit, ut electos et sanctos illic usque ad resurrectionis horam consolaretur, et demum resurrectione completa, inde educeret.

PHILOSOPHUS. — Ego putabam infernum locum esse eorum qui in æternum damnantur.

THEOLOGUS. — In usu loquentium communiter ita accipitur. Sed scito quod infernus accipitur quatuor modis: primo, pro inferno inferiori, in quo reprobi sunt; secundo, pro purgatorio; tertio, pro limbo puerorum; quarto, pro limbo sanctorum patrum ab omni malo purgatorum: et ad hunc Christus descendit.

PHILOSOPHUS. — Quantum tempus fluxit inter mortem resurrectionemque Christi?

THEOLOGUS. — Circa horam nonam in die Parasceves seu sexta feria Jesus exspiravit, et die tertia a morte surrexit.

PHILOSOPHUS. — Cur nec citius surrexit, nec amplius distulit?

THEOLOGUS. — Quatenus se vere mortuum fuisse insinuaret, et resurrectionis primitias in proprio corpore panderet. Si enim diutius distulisset, spem discipulorum nimium periclitari permisisset. Sunt quoque aliæ causæ cur magis die tertia resurrexit, videlicet: ut supersanctæ Trinitatis mysterium commendaret, suamque resurrectionem ab ea efficienter esse probaret; atque ut se cœlestium, terrestrium et infernorum reparatorem exsistere declararet; se insuper redemptorem ostenderet, tam eorum qui erant ante legem scriptam sub lege naturæ, quam eorum qui erant sub Moysis lege, itemque eorum qui post legem ejus sunt sub lege pietatis et gratiæ, quæ est lex christiana.

PHILOSOPHUS. — Quum de communi resurrectione superius specialem tradideris articulum fidei, cur nunc de Christi resurrectione singularem inducis articulum? præsertim quum ejus resurrectio minus videatur mirabilis, quum Deus exstiterit.

THEOLOGUS. — Specialis est ratio difficultatis in resurrectione Christi, videlicet : quod propria resurrexit virtute (habuit enim potestatem ponendi animam suam, ac denuo accipiendi eamdem);2 iterum, quod fuit primogenitus ex mortuis, non secundum tempus, quoniam ante eum surrexerunt, quorum nonnullos ipse adhuc vivens resuscitavit, sed secundum dignitatem et causam (nam ejus resurrectio nostræ resurrectionis futuræ est causa atque exemplum);34 quod etiam resurrexit, corpore suo corruptionem nullam vidente.

PHILOSOPHUS. — Contra resurrectionem Christi arguere nequeo : nam postquam mihi persuasum a te est, quod ipse est Deus et homo, magis mirarer si non surrexisset, quam quia surrexit. Denique plus miror, quia est passus et mortuus, quam quia resuscitatus.

THEOLOGUS. — Vere effaris; et in hoc ipso spiritum beatissimi Augustini sortiris. Hoc tamen agnosce, quod in corpore glorificato surrexit, neque post mortem aliquo modo viator permansit.

PHILOSOPHUS. — Hoc dictis concordat. Et quoniam de ipsa resurrectione et concernentibus eam in præhabitis prolixe disputavimus, nunc ad alia progredi poteris.

Footnotes

  1. Matth. xxvii, 64, 66. ↩

  2. Joann. x, 18. ↩

  3. Act. ii, 31. ↩

  4. Coloss. i, 18. ↩

Chapter 80 of 187