Skip to the text

Articulus 14

Disputatio Theologi contra sapientiam mundi. nem exhibita. Si enim Deus omnia in numero, pondere atque mensura constituit, quanto magis ea quæ ad rationalem pertinent creaturam, hoc modo sapientissime ordinatissimeque exhibenda exsistunt?1 Et si opera naturæ ordinate fiunt, quanto magis mysteria gratiæ ordinate impleri oportet? Quoniam ergo homo peccavit, et aliena fraude seductus, tam se quam omnem suam posteritatem damnationi obnoxium fecit;2 quid divinam clementiam sic decuit, quam tantæ subvenire miseriæ, eique succurrere qui subsidii capax erat, se tamen juvare non poterat? Insuper, quid rationabilius, quam ut per alium perditi, per alium repararentur? per alium infecti et læsi, per alium remederentur atque sanarentur? At vero, quid justius quam peccatum non manere inultum, nec malum relinquere inordinatum?3 Quid etiam naturalius exstat, quam contraria curare contrariis?

PHILOSOPHUS. — His omnibus ratio satis consentit.

THEOLOGUS. — Omnia hæc in Christi passione artificiosissime exprimuntur, resplendent et patent. Nunc quippe, si recolis, in præcedentibus clarissime patuit quemadmodum ideo Filius Dei homo factus sit, ut primos parentes deceptos, omnemque eorum infectam sobolem liberaret. Et in hoc divina benignitas ineffabiliter elucescit. Sed quoniam justitia deserenda non est, quæ utique exigit pro culpa pœnam infligi emendamque fieri; sic impendenda erat misericordia, ut misceretur justitia. Ideoque non sola potentia, sed etiam cum justitia redimendum erat genus humanum. Ideo ergo passus est Filius Dei, non coactus neque invitus, sed sponte atque ex vehementissima caritate.

Et quoniam peccata nostra gravissima erant, et inordinata libido naturam totam corrupit; ob id amarissimum præelegit supplicium. Præterea, quoniam peccando facti eramus omni contemptu ac irrisione perenni dignissimi, dæmoniorumque socii; propterea Christus in passione sua contumeliam, illusiones atque opprobria maxima, imo turpissima, pertulit. Ligatus est enim, consputus, blasphematus, nudatus, irrisus, pro nihilo reputatus, denique cum latronibus computatus est: ut nos sua irrisione ab æterna contumelia liberaret, sua cum sceleratis æstimatione angelis sociaret.

Et quia primi parentis peccatum inobedientia erat divini præcepti, Christus usque ad mortem factus est Deo Patri obediens: non quod Deus Pater mortis supplicium ab innocentissimo et vere sanctissimo Puero suo exegerit; sed ea exegit et voluit, propter quæ Filius mortem incurrit, hoc est inconcussam veritatis itemque justitiæ observationem. Filius vero ex nimia sua caritate oblatus est quia voluit: quod utique Patri, imo toti Trinitati summe complacuit. Nam Filius obediendo in his ad quæ non tenebatur, nostram inobedientiam solvit, sua pœna nostram delevit, sua morte nobis immortalitatem etiam corporis procuravit.

Christus ergo, o Philosophe, passus non est ex necessitate, ex obligatione, ex infirmitate, sed voluntate spontanea, caritateque pura. Et quidem hoc modo Deum esse passum asserere, non est utique Divinitatis dignitati derogare, quia divina in Christo natura nec per se neque per accidens passa est in ejus passione: quemadmodum nec mutata est in ejus incarnatione seu generatione.

PHILOSOPHUS. — Disputatio tua rationabilis mihi videtur. Tota tamen non in ratione, sed in fide fundatur, utpote quod primus homo taliter peccavit atque naturam infecit. Et alia multa supponit, quæ non naturali ratione, sed sola fide patescunt.

THEOLOGUS. — Verissime loqueris. Nam ego articulos fidei naturali indagine non præsumo probare, sed ab infidelium impugnatione defendere; simulque, ut fas est, rationabilitatem ejus ostendere. Firmiori nempe fundamento innititur, habetque rationes nedum probabiles, sed summe necessarias, argumenta quoque nedum demonstrativa, sed vere divina.

PHILOSOPHUS. — Divina prodigia, prophetiasque veteres, atque similia, de quibus in primo disputavimus libro, ni fallor, insinuas, eo quod ista, ut illuc probasti, auctoritati innitantur divinæ. Et licet articulorum fidei veritates rationi humanæ comprehensibiles atque perspiciosas facere nequeant, hoc tamen ostendunt, quod fides catholica a Deo sit præstita: quo concesso, dubium esse non valet quin prorsus verissima sit.

THEOLOGUS. — Ingenio tuo præclaro congratulor, quippe qui totam meam intentionem tam compendiose concepisti et expressisti. Unde si eorum fundamenta quæ disputatio mea præsupponit efflagitas, ad præostensa te remitto. Nil enim suppono, cujus veritatem in superioribus indagati non sumus.

PHILOSOPHUS. — Fateor, idque intueor, quod licet singuli fidei christianæ articuli seorsum accepti, vehementer mirabiles sunt, omnes tamen sibi invicem optime correspondent; et quo unus ad alium artificiosius comparatur, eo uterque credibilior veriorque probatur.

THEOLOGUS. — Nunc Spiritus veritatis, Spiritus Sanctus, Spiritus paracletus, mentem tuam illuminat. Prorsus nempe sic est quemadmodum adstruis. Ideoque puri philosophi humanæ institutionis originem ignorantes et finem, utpote qualiter primordialiter factus sit homo, et ad quam beatitudinem ordinatus, de homine parum valde veraciter eloqui potuerunt.

PHILOSOPHUS. — Nunc mihi, o Theologe, lucide innotescit, quod qui Christi crucem irrident, causas passionis ejus ignorant, sicque censent de Christo occiso quemadmodum de alio quocumque scelerato, aut eo qui mortem evadere nequit, vel propter infirmitatem suam succumbit.

THEOLOGUS. — Ita profiteor: nam et carnaliter sapiunt, nec ea quæ Dei sunt gustant. Nos autem speramus in Christo, et colimus adoramusque eum, non ut hominem purum, sed ut verum Deum. Ideo spes nostra in eo finaliter fundatur, prout Deus verus censetur.

PHILOSOPHUS. — Nunc accedamus ad reliqua.

Footnotes

  1. Sap. xi, 21. ↩

  2. Philipp. II, 8. ↩

  3. Is. III, 7. ↩

Chapter 79 of 187