Skip to the text

Articulus 2

Introductio convenientis exempli ad lucidiorem præsentis difficultatis explanationem habendam.

THEOLOGUS. — Secundum præhabitorum tenorem, innotescit quod sicut ultima et vera hominis beatitudo supernaturalis est, sic protoplastis parentibus supernaturalia erant indita dona, videlicet originalis justitia, quatenus per proportionata media ad supernaturalem finem pertingerent. Hæc vero justitia primo parenti erat non solum ut singulari personæ, sed etiam velut naturæ principio data: ita quod si ipse Creatori pareret, in omnem suam sobolem donum suum transfunderet; sin autem, ipse illud perderet, nec posteris communicaret. Quoniam igitur peccavit, posteri hoc dono justitiæ privati sunt. In hoc autem nullum præjudicium, nullaque posteris irrogatur injuria: quia nec ipsis nec primo parenti debebatur hoc donum ex conditione seu dignitate naturæ, sed ex sola Creatoris liberalitate. Cujus aptum inducam exemplum. Si enim rex aliquis militi suo munus aliquod non debitum, sed gratuitum, utpote bonum feudale, tali conditione impendat: quod si ipse regi in tali aut tali negotio efficaciter militaverit, ipse quidem bonum sibi præstitum possidebit, suæ quoque illud progeniei relinquet. Si itaque miles ille infidelis inobediensque fuerit: nonne tam ipse quam ejus posteritas bono impenso juste carebunt? Sic est de peccato primorum parentum et posteritatis ipsorum.

Et quoniam posteritas originali justitia caret, per quam ad beatitudinem ordinata a Deo erat cœlestem; ideo illam adipisci non valuit, nisi vel ipsam reacquireret, vel aliquis pro ejus defectu debitum solveret. Non potuit autem aliquis purus homo illam reacquirere, ipsam videlicet naturam ad pristinam innocentiam suam reducere, nec etiam pro ejus carentia satisfacere: cujus rationes cito insinuandæ sunt.

PHILOSOPHUS. — Non imputatur modo hominibus originalis culpa ?

THEOLOGUS. — Sicut per Adæ demeritum omnes eramus pœnæ damni propter originalis culpæ transfusionem obnoxii; sic merito Christi a debito isto primordialis peccati sumus soluti. Unde nec imputatur nobis ad pœnam, quia Christus pro ipso satisfecit. Unde ipso passo ac mortuo, mox beatitudinis janua patuit.

PHILOSOPHUS. — Quomodo abstulit Christus originalem culpam? an naturalem justitiam seu primordialem innocentiam retribuendo, an pœnam dumtaxat tollendo ?

THEOLOGUS. — Optime atque utiliter sciscitaris. Sed utinam primordialem justitiam singulis, uti et Adæ tribueret. Nunc vero non est quæstio. Experimur nempe, quod amissam originalis justitiæ gratiam seu innocentiam non reddit, nec suæ passionis merito confert, nisi per modum quem dicam. Satisfecit tamen omnino pro debito seu pœna exhibenda omnibus pro primo peccato. Porro defectus qui originalem culpam sequuntur, non penitus abstulit: propter quod grave jugum super omnes Adæ filios inductum est.1 Hi vero defectus sunt mors infirmitatesque in corpore, fomes in sensualitate, ignorantia in intellectu, itemque obliquitas in voluntate. Hos defectus ac originalis peccati pœnas Christus merito suæ mortis abstulit quantum ad sufficientiam. Immortalitatem quippe quam nobis promeruit, in futura resurrectione præstabit. Gratiam vero contra fomitis inclinationem et ad bona agenda, incessabiliter donat his qui se capaces efficiunt, aut certe per alios efficiuntur capaces. Opportunum est equidem, meritum passionis Christi nobis aliquo modo applicari, nosque id quod in nobis est facere, et ita ad nostram cooperari salutem. Eis vero qui se ipsos ad communionem Christi disponere nequeunt, infantibus scilicet, communicatur meritum Christi per alios in fonte Baptismatis, in quo omnia peccata delentur, gratia quoque donatur, fomes autem debilitatur, non tamen exstinguitur.

PHILOSOPHUS. — Juxta professionem tuam audire nunc cupio, cur nullus purus homo pro originali peccato satisfacere valuit.

Footnotes

  1. Eccl. XL, 1. ↩

Chapter 67 of 187