Skip to the text

Articulus 8

Disputatio Philosophi contra incarnationem Verbi.

PHILOSOPHUS. — Si præinducta rite concipio, o Theologe, tunc sic Deum asseris incarnatum, ut sit una persona in vera deitate ac perfecta humanitate consistens: sic quod in Christo seu in Verbo incarnato sunt caro, et anima, atque divina natura : ac per hoc, æternum Dei Verbum ex homine genitum est, et ex tempore homo esse incepit, quod utique ex Patre æternaliter profluit, et in divina personalitate ante omnia tempora subsistebat.

THEOLOGUS. — Optime concipis, et dispendiose tractata compendiose artificialiterque resumis.

PHILOSOPHUS. — Nunc ergo tibi objiciam quæ me vehementissime angunt.

THEOLOGUS. — Compendiosius quo vales, propone; nihilo minus cor tuum audacter effunde.

PHILOSOPHUS. — (1) Quandocumque ex duobus fit vere unum, unum se habet per modum potentiæ, aliud per modum actus, quemadmodum Aristoteles probat. Si ergo natura Dei et hominis in Christo ad unam constituendam personam conveniunt, una se habebit per modum potentiæ, alia vero per modum actus. Inter potentiam autem et actum oportet esse proportionem, non qualemcumque, sed veram ac propriam. Talis autem inter naturam divinam et humanam, quum infinite seu improportionabiliter distent, esse non valet : non ergo in unitate personæ concurrunt.

(2) Præterea in immensum plus excedit divinæ naturæ dignitas atque simplicitas qualitatem naturæ humanæ, quam angeli etiam summi essentia naturam cujuscumque creati. Sed ex natura angelica et sensitiva nullatenus effici potest una persona : ergo multo minus, ex natura divina et hominis.

(3) Denique vera generatio, est substantialis esse adeptio. Nil enim gigni asseritur, nisi esse a generante sortiatur. Si ergo Deus ex Virgine Matre est genitus, ex ea substantiale esse accepit : quod æterno Verbo non convenit, nisi duo esse suppositalia in ipso dicamus.

(4) Amplius, ex duobus entibus in actu atque perfectis non fit vere unum : et sicut Aristoteles probat, quod advenit enti in actu, est accidens. Sed divina natura est purus actus; natura quoque humana est quid completum in specie : nullatenus ergo resultat ex earum copula quid unum seu una persona. Imo, quum natura humana adveniat Filio Dei post suum esse completum, accidentaliter se habebit ad ipsum. Ex his autem quæ accidentaliter uniuntur, non provenit aliquid vere unum. Non ergo potest in Christo ex natura humana atque divina una constare persona.

(5) At vero nullum invariabile veraciter de novo generatur. Quod enim vere de novo generatur, novum esse novamque naturam sortitur. Deus autem prorsus invariabilis est : non ergo ex tempore genitus esse potest.

(6) Adhuc, si Christus est verus homo, ergo in ipso est animæ rationalis et corporis intrinseca formalisque unio. Quum igitur anima sit substantialis endelechia seu forma corporis, dat corpori esse substantiale, et individuatur per ipsum. In humanitate ergo Christi rationalis anima per materiam individuata est. Sed sicut forma dat esse specificum, sic forma singularizata seu individuata dat esse personale ac hypostaticum. Natura ergo humana in Christo ex individua singularique anima necessario habet esse propriæ speciei suppositale et ratum, seu propriam subsistentiam. Et igitur, sicut in Christo sunt duæ naturæ, sic erunt et duæ personæ.

(7) Præterea, sicut ex anima rationali et corpore constituitur homo, sic ex hac anima et hoc corpore constituitur hic homo : quod aliud non est nisi personam constitui. Quoniam ergo in Christo est particularis anima et hoc corpus, videtur quod ex horum conjunctione necessario fiat hic homo et humana persona, et non sit in ipso dumtaxat hypostasis Verbi.

(8) Insuper, persona non excedit naturam nec reperitur extra eam : natura enim communior est indeterminatiorque persona. Si ergo persona Verbi est hypostasis naturæ humanæ in Christo, extra eum non esset, et sic non esset incircumscripta atque ubique.

(9) Amplius, si Christus est Deus ex Deo per generationem paternam, verusque homo per nativitatem maternam, tunc sunt in eo duæ generationes, duæ quoque sunt filiationes. Si namque in eo non sunt duæ filiationes, esse non potest filius Virginis. Nam ratione filiationis divinæ non est Virginis filius : alioqui ab æterno filius ejus fuisset. Si autem sunt in Christo duæ filiationes, quum non sit in eo nisi una persona, sequitur quod æterno Dei Verbo veroque Deo realis relatio de novo advenerit : quo dato, realiter dependeret ad creaturam Creator. Et quum filiatio personam respiciat, si sunt in Christo duæ filiationes, erunt etiam in ipso duæ personæ.

(10) Præterea, idem sunt esse quidditativum et natura. Si ergo habet Christus duas naturas, habebit duo esse quidditativa. Quumque definitio sit ratio et terminus, esse quidditativum definiti notificans, si habet Christus duo esse quidditativa, erunt unius rei plures definitiones : quod Aristoteles improbat.

(11) At vero secundum omnem Peripateticorum doctrinam, hæc est inter alterationem et generationem distinctio, quod per generationem acquirit res esse simpliciter, per alterationem vero non suscipit esse simpliciter, sed esse tale aut tale, utpote sine quo rem esse nil prohibet. Si igitur hoc verum est, æternum suppositum temporaliter gigni nullatenus potest, quoniam per esse temporaliter acquisitum non habet esse simpliciter, et sine ipso esse potest.

(12) Adhuc, motis nobis, localiter moventur omnia quæ in nobis sunt, vel per se, aut certe per accidens. Si ergo ex divina itemque humana natura Christus subsistit, sequeretur naturam divinam seu Verbum, saltem per accidens, moveri hominis motu.

(13) Amplius, diversas naturas in unam personam concurrere, est ordinem rerum confundere : quod Deo non convenit; imo in hoc erravit Empedocles. Non ergo ex natura divina et humana summe distantibus, una constat persona.

Possem præterea alia multa adducere, o Theologe; sed si ista dissolvere poteris, illa etiam te posse solvere arbitror. Ideoque ad ista te dispone solvenda.

Chapter 73 of 187