Skip to the text

Articulus 21

Responsio Theologi de statu quem post finale judicium habituri sunt ante annos adultos decedentes et gratia carentes.

THEOLOGUS. — Firmissime tene, Philosophe, quod pœnam sensus nullus post hanc sustinet vitam, nisi pro proprio actuali peccato, denique nec pœnam inferni, nisi pro culpa mortali : quemadmodum ex præinductis te intellexisse opinor. Quicumque ergo ante ea tempora quibus inter bonum malumque discernere queunt, decedunt, nisi Christo aliquo modo incorporentur, æterna beatitudine destituuntur; nec tamen pœnas patiuntur sensibiles, neque in inferno locandi sunt.

PHILOSOPHUS. — Quid est Christo incorporari?

THEOLOGUS. — Ei per fidem et gratiam aliquatenus copulari.

PHILOSOPHUS. — Nullus ergo ab exordio sæculi salvatus est nisi per fidem et gratiam Christi. Quid ergo de pueris asseris, qui ante Christi adventum defuncti sunt, qui utique fidem (ut videtur) habere non poterant?

THEOLOGUS. — Veraciter conclusisti : nam ex puris naturalibus nemo potest salvari; sed gratia requiritur, et fides, vel propria vel aliena. Denique nunquam, Deo piissime disponente, defuit homini salutis remedium. Pueri namque ante legem Mosaicam fide salvabantur parentum; sub lege autem Moysis, per circumcisionem; sub lege Christi, per Baptismum. Qui vero fide parentum vel circumcisione vel Baptismo Christo uniti non sunt, propter originale peccatum a vera felicitate exclusi sunt : quia ut tibi testatus sum, licet Christus suæ merito mortis totum humanum genus redemerit secundum sufficientiam, non tamen secundum efficientiam, nisi videlicet meritum ejus aliqualiter applicetur communiceturque nobis. Hæc autem applicatio nunc fit in sacro Baptismate, sine quo nemini salus est qui illud vel neglexerit vel spreverit. Insuper, ut fides et meritum Christi nunc proficit nobis exhibitum, sic proficiebat illis exhibendum.

PHILOSOPHUS. — Breviter igitur dic quæ erit vita eorum qui nec merito Christi salvandi sunt, nec propria culpa torquendi.

THEOLOGUS. — In omni opere Dei divina sapientia ordinate resplendet.12 In ordine autem sunt principium, medium et finis. Inter statum vero beatitudinis atque miseriæ, medius est status naturæ: et sic in eis patebit qui nec in cœlo neque in inferno ponentur. Ideoque naturalem felicitatem habebunt, naturalemque eorum quæ naturaliter cognoscibilia sunt agnitionem, naturalem quoque Dei amorem, et ex his emanantem naturalem delectationem.

PHILOSOPHUS. — Ubi manebunt?

THEOLOGUS. — Superius tibi de limbo puerorum locutus sum in quo mansuri creduntur.

PHILOSOPHUS. — Nonne vehementer dolebunt de amissione felicitatis æternæ jucunditatisque tantæ?

THEOLOGUS. — Dixisse me memini, quod sicut originalis justitia supernaturale exstitit donum ad supernaturalem beatitudinem promovens, sic ejus ablatio, quæ est originalis culpa, naturalem perfectionem non adimit, nec sensibilem pœnam inducit. Ideo de amissione vitæ æternæ cœlestis non dolebunt, nec aliquam corporalem sensibilemve afflictionem habebunt; sed naturalibus Dei bonitatibus perfuentur.

PHILOSOPHUS. — Scientne se æterna felicitate privatos?

THEOLOGUS. — Scient utique.

PHILOSOPHUS. — Quomodo igitur de tanti boni perditione non dolebunt?

THEOLOGUS. — Nullus sapiens tristatur, si illo careat ad cujus adeptionem, nec proportionem nec habitudinem habet: quemadmodum non dolet homo quia volare non valet, nec tristatur ignobilis rusticus quod non imperator eligitur. Pueri ergo hi quia proportionem nullam ad æternam conquirendam beatitudinem adepti sunt, quoniam nec ipsi meruerunt, nec meritum Christi eis applicatum est, ideo nequaquam dolebunt.

PHILOSOPHUS. — Certe ideo dolere merito poterunt quod eis applicatum non est sicut et ceteris qui ejusdem cum eis ætatis conditionisque erant.

THEOLOGUS. — Quia applicatio ista naturale donum non est, ideo de ejus carentia non tristantur: sicut nec pueri baptizati dolent de hoc quod tanta non sunt divina sortiti charismata, quemadmodum multi electi adulti. Præterea sapiens non dolet de hoc quod per suam potentiam præcavere non potest. Ideoque, ut ait Seneca, in sapientem non cadit inordinata tristitia. Non autem exstitit in horum potentia puerorum pœnam damni evadere: et ergo de ea tristari non debent.

Et quidem hæc est responsio S. Thomæ super secundum Sententiarum: cui in hoc concordo, quod nullam sensibilem pœnam habebunt. Non tamen existimo, quod ea sine speciali divinæ dispensationis miraculo carebunt: quoniam cognoscent se summa gloria esse privatos, quam per alios faciliter poterant obtinere, quam illi quoque sortiti sunt qui ab eis nec in natura, nec in ætate, nec in naturalibus differunt.

Enimvero, quod asseritur non habuisse eos proportionem ad beatitudinem summam, non videtur sic esse: tum, quia tota intellectualis natura veræ beatitudinis capax est: et ob hoc, eo ipso quo rationalem animam ad summæ utique Trinitatis imaginem conditam habent, cœlestis felicitatis capaces sunt, atque ad eam proportionem hanc habent. Si vero ideo ad eam improportionati dicantur quia virtutes theologicas in Baptismo adepti non sunt, tunc omnes pagani damnati, improportionati ad æternam gloriam forent. Si autem dicatur quod non sit simile, quoniam adulti poterant virtutes istas acquirere, utpote si fecissent quod in se est; hoc quoque non videtur sufficere: nam et isti poterant eas acquirere, licet non per se. Imo frequenter ex aliorum negligentia provenit, quod sine Baptismo decedunt: et sic de amissione regni cœlestis dolere possent, sicut et filius regis de paterni regni privatione doleret, si aliorum negligentia privaretur eodem, quamvis illud per se adipisci non valeat. — Præterea, quum Christus sit totius generis humani redemptor, omnis homo merito Christi proportionatus est ad veram salutem. Et si parvuli improportionati ferantur ad gloriam, quia non erant in gratia, non tamen improportionati erant ad gratiam. Et ergo non est simile de eis in ordine ad beatitudinem et rustico ad imperiale dominium.

Insuper, quod dicitur sapientem non debere de eo tristari quod præcavere nequivit, verum est hoc, si bene intelligatur, quia Seneca ait hoc. Sed si bene intelligatur, non suffragatur positioni inductæ. De eo quippe quod nullo modo evadere possumus, neque per nos, neque per amicos et proximos, tristari non debemus tristitia inordinata. Moderata tamen tristitia tristari licite possumus, etiam de eo quod nullo modo præcavere valemus : quemadmodum S. Augustinus (super verba Apostoli quibus ait :3 Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent), testatur : Non possumus, inquiens, non tristari defunctis quibuslibet carissimis nostris ; sed tristari non debemus quasi omnino perdamus eos qui nos præcedunt : sic enim infideles tristantur. Et tamen palam est quod talium mortem nullo modo impedire valemus. At vero balbutientes, cæci et muti de naturalibus suis effectibus rationabiliter dolent, in quantum sunt imperfectiones naturæ : quos tamen nequaquam possunt evadere. Sed virtutis rationisque est hanc ordinare tristitiam, eo quod aliter esse non queat. Conformiter de pueris non baptizatis videtur quod dolent, non dolore corporali, sed interiori tristitia, de felicitate amissa, in quantum ejus erant capaces et ea carere naturæ imperfectio exstat, prout originaliter instituta ordinataque fuerat. Sed quod non dolent, divinæ moderamine pietatis contingit. Et in hoc ipso misericordia Dei in ipsis relucet : quæ etiam in inferno apparet, quoniam et ipsi citra condignum torquentur.

PHILOSOPHUS. — Disputabilis videtur mihi materia ista. Sed quid est quod Catholici sanctique viri sibi invicem contradicunt ?

THEOLOGUS. — Ad hoc tibi, si recordaris, dudum respondi. In his namque quæ ad fidem non pertinent, et in quibus fide salva opinari nil prohibet, sibi invicem contradicunt vicissim, reverenter tamen et pie atque humiliter.

PHILOSOPHUS. — Quid facient isti qui nec in cœlo nec in inferis erunt ?

THEOLOGUS. — In perfecta quantitate resurgent. Denique certum est quod non generabunt, nec manducabunt, nec bibent; sed contemplatio naturalis erit vita eorum.

PHILOSOPHUS. — Locus in quo erunt, tenebrosus erit an lucidus ?

THEOLOGUS. — Dicunt aliqui quod in loco erunt tenebroso intus propter absentiam gratiæ, foris quoque propter solaris claritatis carentiam. Sed B. Thomæ consentio, quod nulla naturali bonitate vel perfectione carebunt.

PHILOSOPHUS. — Quæ erit sententia Judicis de eis ?

THEOLOGUS. — Quia nec peccaverunt, nec bene egerunt, non proprie judicantur : nisi ideo judicari dicantur, quoniam naturalem beatitudinem sortiuntur.

PHILOSOPHUS. — Eleganter respondes.

Sed unum diligentissime sciscitor a te. Quidnam est illa parva placenta quam tonsurati Christianorum presbyteri tam solenniter elevant, ceterique adorant ?

THEOLOGUS. — Tu ipse ignoras quam convenienter quæsisti.

PHILOSOPHUS. — Quomodo ?

THEOLOGUS. — Quoniam de ipso quem Christianorum presbyteri elevant, et circumstantes adorant, divinissimus David, Prophetarum eximius, in Psalmo vaticinatus est :4 Erit, inquiens, firmamentum in terra in summis montium. Ubi Hebraica veritas habet : Erit placenta tritici in terra in capite montium. Translatio quoque Chaldaica habet : Erit oblatio frumenti in terra.

PHILOSOPHUS. — De quo dicta sunt hæc?

THEOLOGUS. — De eo utique de quo psalmus iste in exordio loquitur: Deus, judicium tuum regi da.

PHILOSOPHUS. — Quis est rex hic?

THEOLOGUS. — Secundum expositores veteres Hebræorum omnesque doctores christianos, psalmus iste de rege Messia, qui est Christus Dominus, Unigenitus Dei Patris, accipitur. Ideoque notum sit tibi, Philosophe, quod placenta hæc est corpus Domini nostri Jesu Christi, qui sub formis panis triticei veraciter continetur, adoratur et sumitur.

PHILOSOPHUS. — O quid asseris modo? Quid audio nunc? Illudis forsitan mihi, et jocando ac mystice intelligendo, ista, ni fallor, profaris; vel forsan admiratione obruere quæris ingenium meum, et fidem quam suscepi, tentare, aut certe exstinguere.

THEOLOGUS. — Secundum Aristotelem, addiscentem oportet credere. Verumtamen omnia quæ dixi vera sunt, et litteraliter accipienda. Porro occupatio nostri negotii jocosa non est neque ridenda. Quod autem istis auditis miraris non reprobo. Sed quidam admiratione dejiciuntur, ut non credendo, nil amplius quærant nec audiant; aliqui vero provocantur ut subtilius perscrutentur et discant.

PHILOSOPHUS. — Sic esse agnosco. Nunc igitur benefac, et palam edissere quid de præsenti materia catholica tenendum sit fide.

THEOLOGUS. — Non tantum credenda sunt ea quæ in duodecim articulis fidei manifeste promuntur, sed ea demum quæ ex illis sequuntur, atque omnia insuper quæ in authentica continentur Scriptura: illa vero quæ per Romanam Ecclesiam determinata approbataque sunt. Itaque quum disputatio nostra de ipsorum fidei articulorum veritate finita nunc sit, expedit jam de quibusdam præcipuis punctis ad fidem spectantibus eloqui: inter quæ quæstio tua de illa parva placenta, potissima difficillimaque consistit. Unde de ea diligenter tractare oportet. Quod ut lucidius fiat, a recenti videtur inchoandum exordio.

PHILOSOPHUS. — Gratanter hæc audio, sicque ut decrevisti, fieri cupio.

Footnotes

  1. Ibid. 34. ↩

  2. Matth. xxv, 41. ↩

  3. ess. IV, ↩

  4. Ps. LXXI, 16. ↩

Chapter 86 of 187