Articulus 6
Cur potius Filium quam Patrem vel Spiritum Sanctum fateamur hominem factum.
THEOLOGUS. — Ad hoc Deus venit in mundum, ut sua incarnatio, nostra esset deificatio. Itaque constat ideo Deum nobis similem factum, ut nos quoque ei assimilaremur. Quoniam ergo Filio appropriatur imago seu similitudo, decuit Filium potius incarnari quam Patrem vel Spiritum Sanctum : quoniam etiam homo dicitur Dei imago. Is enim aptissime unum assimilat alteri, qui primo et singulariter similis est ei cui alium assimilare intendit. Denique, ad hoc Deus homo factus est, ut mundum docendo illuminaret. Quoniam igitur Filio appropriatur veritas et sapientia, recte ipse caro, id est homo, factus est, quia docere et illuminare sapientiæ actus consistit. Unde scriptum est : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum.1
Præterea, tam angelus apostata, quam homo transgressor, specialiter contra Filium peccaverunt. Angelus namque Dei æqualitatem expetiit : quod Filio proprium est. Homo autem scientiam deiformem optavit : quod item Filio proprie competit, quum sint in eo omnes sapientiæ scientiæque thesauri.2 Propter quod Deus Pater quasi zelatus pro Filio, utrumque damnavit. Cernens hoc Filius, figmento suo compatiens, Patrisque honorem minui atque ordinationem frustrari in homine pereunte conspiciens, et ipse pro Patre zelans, exsultavit ut gigas ad currendam viam, ad liberandum salvandumque hominem.3
Insuper, quum inter Filium Dei atque naturam humanam singularis quædam convenientia sit (quippe quum Filius sit Verbum paternæ mentis, et processio intellectus, homo vero ab intellectuali seu rationali perfectione speciem sortiatur), magis decebat Filium humanitatem assumere.
Adhuc autem in aliis multis insinuatur specialis quædam affinitas inter Dei Unigenitum et hominem. Nam et beatitudo hominis in cognitione veritatis consistit. Cognitio autem veritatis operatio est intellectus; et Filius Dei diffusio est intellectus paterni: unde et veritas Patris vocatur. Rursus, rationalis anima Dei appellatur imago; et Filius utique imago est Patris, atque secundum rationem similitudinis emanat a Patre. At vero omnia in Filio Dei tanquam in æterno exemplari resplendent: imo ipse est universorum exemplar. In homine quoque cuncta quasi in quodam exemplo relucent; propter quod minor mundus omnisque creatura est dictus. Itaque, propter has inter Verbum et hominem convenientias, amplius decuit Verbum hominem fieri, quam aliam personam; et etiam ideo ne induceretur confusio nominum divinarum personarum: nam si vel Pater vel Spiritus Sanctus homo fieret, non solum Filius nominari Filius posset. Adhuc autem, per eumdem decuit omnia refici, per quem facta exstiterant. Omnia autem per ipsum Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.4 Congruebat ergo per Verbum reparari perempta.
Sufficiunt tibi ista, Philosophe? an plures causas requiris?
PHILOSOPHUS. — Vere, mi domine Theologe, omnino sufficiunt. Ex præhabitis enim recordor, quod licet tam Pater quam Spiritus Sanctus sit sapientia et veritas, et omnes tres personæ sibi coæquales existant, soli tamen Filio ista rationabiliter approprientur. Sed antequam cor meum effundam ad argumentandum, primo mihi edissere qualis sit unio ista Dei et hominis, seu Verbi et carnis.
Footnotes
Chapter 71 of 187