Articulus 1
Quid de divinissima Eucharistia doceat fides catholica.
THEOLOGUS. — In superioribus patuit quemadmodum ad salutem nostram necessarium sit meritum passionis Christi aliquo modo applicari hominibus. In passione nempe Christi, est quasi quædam universalis virtus communeque meritum contra omnes malitias: tam culpabiles, quæ sunt tres, videlicet culpa originalis, venialis, atque mortalis; quam pœnales, quæ quatuor sunt, utpote ignorantia, malitia, infirmitas, et concupiscentia. Porro universalem virtutem determinari oportet ad particulares effectus per apta proportionataque media. Hæc ergo per quæ contra varios languores virtus passionis dominicæ applicatur hominibus, sacramenta vocantur : quæ sunt velut quædam medicinalia vasa divinæ gratiæ contentiva et causativa, virtutis suæ efficaciam a plenitudine meriti Christi adepta. Denique, quum cognitio nostra a sensu originem ducat, nec aliter capaces simus divini radii nisi per velamen sensibilium rerum ; ideo per res quasdam sensibiles ac materiales applicatur nobis virtus meriti Christi, sic tamen ut res illæ convenientiam habeant cum effectu qui per ipsas inducitur. Unde sacramentum dicitur invisibilis gratiæ visibile causaleque signum.
PHILOSOPHUS. — Miror quod in irrationabilibus inanimatisque rebus, intellectualis creatura seu homo gratiam atque salutem quærere cogitur.
THEOLOGUS. — Præter rationem nunc tactam, etiam justo Dei judicio hoc contingit : quatenus scilicet homo, qui soli Deo subditus esse debuerat nec volebat, sed per prævaricationem corporalibus se rebus subjecit, in tantum humilietur, quod in infimis sibi entibus gratiæ sibi opem requirat.
PHILOSOPHUS. — Quot sunt sacramenta ?
THEOLOGUS. — Septem, contra septem morbos expressos. Est namque Baptismus medicamentum contra peccatum originale ; Pœnitentia, contra mortale ; Extrema Unctio, contra veniale ; Ordo, contra ignorantiam ; Eucharistia (vel ut verbis tuis utar, placenta illa parvula), contra malitiam ; Confirmatio, contra infirmitatem ; Matrimonium, contra concupiscentiam. De quibus non est modo dicendum per singula. Hoc tamen te scire desidero, quod Baptismus est sacramentum necessitatis, aliorumque sacramentorum janua. Pœnitentia vero est secunda post naufragium tabula. Sine Baptismo ergo non potes salvari, quoniam est spiritualis regeneratio : in quo in Christo renascimur, atque ab originalis culpæ debito liberamur, imo omnium peccatorum, quæcumque in nobis inveniri contigerit, remissionem, gratiam quoque sortimur, et filii Dei efficimur.
PHILOSOPHUS. — Nunc de Eucharistia tracta.
THEOLOGUS. — Inter sacramenta prædicta ordo est, et dignissimum est Eucharistia. Quum ergo alia sacramenta Christum virtualiter et per participationem contineant, necesse est ut sit unum, Christum essentialiter continens. In omni siquidem multitudine in qua sunt plura per participationem, est unum per essentiam. In numero itaque sacramentorum, id quod substantialiter Christum continet, et per essentiam, non per participationem, sanat, itemque sanctificat, est Eucharistia : quæ etiam viaticum, hostia, oblatio, et sacrificium, synaxis seu communio appellatur.
PHILOSOPHUS. — De institutione atque origine hujus sacramenti plenius instrue me.
THEOLOGUS. — Præpara te ad contemplandum admirandum quod tibi proponam spectaculum.
PHILOSOPHUS. — Prorsus paratum me noveris.
THEOLOGUS. — In novissima Cœna, diem passionis proxime præeunte, cœnantibus cum Christo discipulis suis, accepit panem, et gratias Deo agens, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait :12 Accipite et manducate; hoc est corpus meum; hoc facite in mei memoriam. Sciens igitur Jesus proximum jam esse diem passionis suæ, volensque omnibus suis pignus sui amoris et mortis suæ acerbissimæ æternum memoriale relinquere, his verbis, Hoc est corpus meum, panem triticeum azymum quo tunc vescebantur, convertit in corpus suum, et ferebat manibus suis, dans se manducandum discipulis suis sub similitudine panis, et ut credimus, manducans se ipsum seu proprium corpus consecratum. Est ergo fides catholica, quod ad prolationem horum verborum a sacerdotibus, quibus solis creditum est tantum mysterium, tantaque concessa potestas, convertatur substantia panis in verum corpus Christi: illud utique quod sumpsit ex Virgine, quod suspendit in cruce, quod sedet ad dexteram majestatis paternæ.3 Similiter virtute verborum Christi, vinum in sanguinem Christi convertitur. Corpus ergo Christi est in altaris hostia tale ac tantum, tam gloriosum et magnum, quale et quantum est nunc sedens in throno gloriæ in regno lætitiæ. Denique in pluribus locis et hostiis unum est corpus. Accidentia quoque sine subjecto consistunt. Nec incipit corpus Christi esse in altari per motum localem vel a cœlo descensum, sed per conversionem panis in ipsum. Idemque de sanguine ejus rite tenetur.
Porro, quum conversio panis directe respiciat Christi corpus tanquam conversionis transsubstantiationisque terminum, vini autem conversio, sanguinem ejus; ideo directe, per se atque ex vi conversionis et sacramenti, sub hostiæ formis seu specie panis, solum Christi corpus consistit; conformiter quoque sanguis dumtaxat sub specie vini continetur. Verumtamen, quum nunc realiter separata non sint caro Christi sanguisque ejus, anima quoque, personaque Verbi: ideo per concomitantiam naturalem, sub specie panis continentur sanguis et anima ac divinitas ipsa, id est perfectus et integer Christus; et pariformiter sub specie vini sunt caro et anima ac Verbi persona.
Elucescit ergo quod hostiam sacram adorantes, idololatriam non committimus, quemadmodum excæcati nobis Judæi false imponunt. Non enim exhibemus latriæ cultum puræ creaturæ, nec adoramus corpus vel sanguinem Christi seorsum, sed sub utraque specie verum et integrum Christum, Deum omnipotentem hominemque perfectum.
Hæc est, o Philosophe, fides catholica: quam nisi quisque firmiter immobiliterque servaverit, absque dubio in æternum peribit.
Footnotes
Chapter 88 of 187