Skip to the text

Articulus 3

Objectiones Philosophi contra Eucharistiæ fidem.

PHILOSOPHUS. — (1) Quum conversio sit quædam mutatio, necessario terminatur ad aliquid. Id autem ad quod terminatur mutatio, per ipsam mutationem in esse constituitur : nam terminus mutationis, per ipsam mutationem tanquam per viam esse acquirit. Nihil ergo converti potest in corpus præexsistens : neque igitur panis substantia in corpus Christi convertitur.

(2) Præterea, nihil distat a se ipso loco vel tempore. Si autem Christus est simul in cœlo et hostia, distat localiter a se ipso; temporaliter quoque, quoniam in cœlo permanet semper, non autem in hostia.

(3) Amplius, contradictionem implicat idem corpus simul moveri atque quiescere. Sed si idem Christi corpus est simul in cœlo et in altari ac pyxide, uno tempore erit in quiete et motu.

(4) At vero, commensurari oportet loco locatum. Locus vero et locatum, ut Aristoteles probat, æqualia sunt. Non ergo potest integrum Christi corpus sub tam modicis formis cum dimensione perfecta locari et esse.

(5) Adhuc, ubi causatur ex loco, et ex diversitate locorum oriuntur diversa ubi, tam secundum Aristotelem, gentilem philosophum, quam Gilbertum Porretanum episcopum, philosophum christianum. Diversitas autem ubi, arguit (ut Boetius tuus testatur) diversitatem locorum. Si ergo Christi corpus est simul in diversis locis, erunt diversa corpora, sicut diversa sunt loca et ubi.

(1') Præterea, sensus non fallitur circa sensibile proprium. Sed sensus judicat in altari esse panem et vinum, non carnem et sanguinem. Imo, quum accidentia et actiones ducant in cognitionem substantiæ, quum in pane et vino consecratis perseverant accidentia et operationes panis et vini post consecrationem uti et ante, sequitur eamdem quoque remanere substantiam. Præterea, quum Christus sit veritas, non quærit in errorem inducere. Sed mutare et transsubstantiare substantiam, perseverantibus nihilo minus eisdem accidentibus et operationibus, est maximam errandi atque fallendi occasionem afferre. Quum ergo secundum te in hostia altaris sic fiat, non videtur hoc opus esse a Deo.

(2') Denique, si eædem operationes maneant ante consecrationem et post, consequens fit quod panis consecratus et vinum, si in magna quantitate sumantur, nutrire inebriareque possint. Hæc autem accidentalibus formis non conveniunt, quia ex eisdem nutrimur ex quibus sumus. Aut ergo Christi caro carnem alit sanguisque corpus inebriat, et per consequens resolveretur utrumque; aut certe sub speciebus panis et vini non est tantummodo Christi corpus et sanguis, sed alia quædam substantia cibans et potans, ac resolutionem naturalem recipiens.

(3') Insuper, quum accidentis esse sit inesse, tam impossibile est accidens sine subjecto esse, quam impossibile est ipsum non exsistendo exsistere.

(4') Adhuc, subjectum est de ratione accidentis, ut Aristoteles probat. Eadem enim sunt principia essendi atque definiendi. Sed nihil esse potest sine eo quod est de ratione seu definitione ipsius: sicut esse non potest homo sine perfectione rationali. Accidens ergo nequaquam esse valet absque subjecto.

(5') At vero, quum esse per se et esse per aliud, sint differentiæ entis, nihil esse potest nisi sit vel per se, id est substantia, aut certe per aliud, hoc est accidens. Nullatenus igitur accidens, per se, sine subjecti fulcimento, exsistere potest.

(6') Amplius, accidens individuatur per substantiam: ergo a substantia separatum non habebit nisi esse commune ac universale. Tale autem esse, extra intellectum subsistere nequit. Non ergo esse potest accidens a subjecto separatum.

(7') Præterea, motus et fractio per nullam potentiam sine subjecto esse possunt, quum sint successivæ naturæ. Sed in hostia fractio quædam efficitur. Illa ergo in subjecto aliquo est, non autem in alio accidente, quoniam accidentis non est accidens; nec esse potest in corpore Christi, quod impassibile creditur.

Nunc ergo, Theologe, si ista dissolvere poteris, admirationem meam diminues, et fidem meam stabilies.

Chapter 90 of 187