Articulus 8
Deductio ostendens Eucharistiæ sacramentum credibile esse atque possibile, ex his quæ Deus naturaliter facit.
THEOLOGUS. — Eorum quæ fiunt, quædam naturaliter fiunt, nec ea miramur ; quæ autem non naturaliter accidunt, admiramur. Sed nunc discutiamus subtili indagine, quæ horum secundum veritatem difficiliora majoraque sint.
PHILOSOPHUS. — Quorum naturales rationes vel causas cognoscimus, ea mirari cessamus ; quæ vero innaturali ordine fiunt, mirabiliora, difficiliora et majora merito perhibentur.
THEOLOGUS. — Jam nunc relinquamus istas differentias, naturale et non naturale, et contemplemur effectus naturales ac miraculosos seu supernaturales, in se ipsis; sicque pensemus qui horum difficiliores atque majores rite putentur. Naturale autem et non naturale, non sunt de ratione effectus, sed accidunt ei.
PHILOSOPHUS. — Conceptum tuum eloquere.
THEOLOGUS. — Transsubstantiationem unius exsistentis in aliud præexsistens, quemadmodum in consecratione contingit, ante vehementer miratus es; et tamen, quum totius mundi creationem audisses, miratus non es, eo quod naturali ratione creatio elucescat, quæ philosophis quoque quibusdam innotuit.
PHILOSOPHUS. — Ita est.
THEOLOGUS. — Quid ergo difficilius opinaris, conversionem non entis in ens, vel conversionem unius entis in aliud? Omnis operatio atque conversio duos terminos habet, videlicet a quo, et ad quem; et quo terminorum major exstat distantia, eo major exigitur virtus ad operationem seu conversionem agendam atque explendam. Quum ergo in creatione terminus a quo sit penitus non ens, quod utique ad terminum ad quem, qui est ens, quodammodo in infinitum distat; consequens est ut creatio majorem virtutem requirat, difficiliorque dicatur, quam quæcumque conversio sive mutatio quæ inter duos est terminos positivos non in infinitum distantes. Transsubstantiatio autem panis in corpus Christi terminos habet positivos, videlicet panem et corpus: quorum non est immensa distantia, quum uterque sit pura creatura, et in uno prædicamento exsistens. Difficilior est ergo creatio, quam transsubstantiatio.
PHILOSOPHUS. — Ex parte terminorum bene concludis; sed alia restant consideranda, videlicet quia repugnat rei exsistenti, ut in se ipsam aliud convertatur.
THEOLOGUS. — Hoc tibi superius improbavi.
PHILOSOPHUS. — Memini te istud solvisse.
THEOLOGUS. — Audi lucidius. Si sciscitemur ab aliquo: Quid tibi difficilius videtur, unire quæ separatim exsistunt et sunt, vel ea quorum alterum nullum esse habet, aut certe quorum utrumque nihil est?
PHILOSOPHUS. — Responderet, ut reor, facilius fore ea conjungi quæ exsistunt, quoniam minus distant.
THEOLOGUS. — In resurrectione defuncti quid fit, imo in ultima resuscitatione mortuorum quid fiet, nisi eorum conjunctio quorum utrumque exsistit? Rationalis equidem anima immortalis est, materia quoque inginita et incorruptibilis est. Quum ergo anima separata corpori reunitur, copulantur ea quorum utrumque præexstitit.
PHILOSOPHUS. — Utique.
THEOLOGUS. — Quum homo generatur, uniuntur ea quorum aliud nullum esse præhabuit: quoniam ut Aristoteles asserit, in eodem actus non præcedit potentiam, nec forma naturalis esse habet extra vel ante materiam, quoad suam originem.
PHILOSOPHUS. — Hoc omnes Peripatetici dicunt, non tamen Platonici. Ego autem Peripateticis prorsus consentio.
THEOLOGUS. — Amplius ergo miranda magisque difficilis est naturalis generatio hominis, in qua anima de non esse producitur, quam resuscitatio, in qua anima præexsistens corpori copulatur. Cur ergo mortuorum resurrectionem tantum miraris, et mundi creationem, imo rationabilium quæ quotidie creantur animarum productionem, surda aure pertransis?
PHILOSOPHUS. — Quæ tibi objicere possem, ante soluta cognosco.
THEOLOGUS. — Locationem integri corporis Christi in angusto loco, in hostia, mirari non sufficis, et locationem totius mundi in nihilo non attendis neque miraris. Nempe, ut Aristoteles tuus testatur, extra mundum nihil est, nec tempus, nec locus, nec vacuum. Quid ergo fulcit, quid locat, sustentat conservatque orbem? — Præterea, elementorum ordinationem intuere et situm. Si consideretur uniuscujusque natura secundum se ipsam, quid mirabilius quam firmatio terræ super aquas? quam aquarum conclusio, ne terram operiant? sicut de Deo scriptum est:1 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Denique, qua proprietate descendit naturaliter ignis in generatione mixtorum? Hæc omnia Deus benedictus et felix semel instituit, et nunc usque immobiliter perseverant. Nonne æqualis virtutis est hæc semel fecisse, et indesinenter ita servare?
Sunt autem et alia naturalia multa, quæ ratio sic esse convincit et invenit, modum tamen comprehendere nequit. Quis enim explanet quemadmodum materia et forma unam naturam efficiunt, quum sint primo diversa? quomodo etiam una cum dimensionibus ubilibet simul sunt? Porro, quis divinæ virtutis potentiam atque omnipotentis Dei imperium in totius mundi dispositione, in cœlorum rapidissima ac celerrima atque quotidiana revolutione, satis miretur?
PHILOSOPHUS. — In istis atque conformibus, Dei resplendet majestas.
THEOLOGUS. — Præter ista quæ naturali cursu peraguntur et ordine, Deus quædam sibi reservavit, quæ opportuno faceret tempore ad stabiliendum comprobandumque fidem: et hæc magis miramur, non quia vere majora, sed quoniam rariora. Quotidiana nempe Dei opera, non facilitate, sed assiduitate viluerunt. En quomodo modica pupilla, totius hemisphærii species recipit? Quomodo simul et semel innumerabilium pene rerum colores, formas figurasque suscipit? Quomodo quodlibet punctum coloris totum medium replet? Quomodo in eodem instanti radius solis ab oriente usque in occidentem diffunditur?
PHILOSOPHUS. — Talia plurima esse non ignoro, in quibus primi Opificis ineffabiliter splendet prudentia. Sed redeamus ad ea quæ fidei sunt.
THEOLOGUS. — De parva illa placenta ista tibi sufficiunt, an plura requiris?
PHILOSOPHUS. — Hac vice sufficiunt. Postmodum vero, uti spondebas, me plenius instrues.
Footnotes
-
s. xxxii, 7. ↩
Chapter 95 of 187