Proœmium
DIALOGION
DE FIDE CATHOLICA
DE PRÆCIPUIS QUIBUSDAM PUNCTIS ORTHODOXÆ FIDEI, EUCHARISTIA VIDELICET, ANGELIS BONIS ET MALIS, PRÆDESTINATIONE, PRÆSCIENTIAQUE DEI.
THEOLOGUS. — Unigenitus Dei Dominus noster Jesus Christus, Caro (inquit) mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Joann. VI, 56.
PHILOSOPHUS. — Quid est hoc? Quis enim audeat Dominum suum manducare?
THEOLOGUS. — Noli effici sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.1 Nonne ipsa superessentialis divinitas, angelorum omniumque Beatorum est cibus? Sicut ergo divinitas Christi cibus est comprehensorum, sic caro ejus cibus est viatorum. Illa triumphantes alit et satiat, atque felicitat; ista militantes confortat, sustentat, et ad beatitudinem veram perducit.
PHILOSOPHUS. — Nunc clare conjicio quia caro Christi non nisi spiritualis est cibus, nec in hostia seu illa placenta nisi repræsentative spiritualiterque esse censetur.
THEOLOGUS. — Aliter est. Vere enim substantialiterque in ea continetur. Dicitur tamen caro Christi cibus spiritualis ob duplicem causam: primo, quoniam alit non carnem, sed mentem; secundo, quia non accipitur, nec masticatur, nec dentibus teritur, neque resolvitur, quemadmodum alii cibi: sed quum manducatur, non mutatur in edentem; imo si digne edatur, manducans in ipsum mutatur, Christo incorporatur, gratia venustatur, et vere spiritualis efficitur. Constat igitur quia caro Christi corporalis cibus est secundum substantiam, quoniam est verum corpus; sed est spiritualis cibus ratione effectus, et propter modum sumendi.
PHILOSOPHUS. — Patenter, precor, declara quid fides christiana de cibo hoc teneat, quatenus hoc audito, sciam quid quæram atque opponam.
Footnotes
-
xxxi, 9. ↩
Chapter 87 of 187