Skip to the text

Articulus 15

De visibili apparitione angelorum atque corporibus ab eis assumptis.

THEOLOGUS. — Non jam dumtaxat fide docemur angelos homines custodire, sed insuper corporaliter visibiliterque hominibus vicissim apparere.

PHILOSOPHUS. — An veraciter corpoream formam assumant, an species illæ quæ videntur, in solis hominum sensibus formentur et fiant?

THEOLOGUS. — Corpus realiter induunt: aliter salvari non possent quæ divinitus scripta sunt.

PHILOSOPHUS. — Quale est illud?

THEOLOGUS. — Ipsum esse aerium, ratio experimentaque comprobant. Aer namque maxime fluxibilis, transmutabilis, et in omnem exstat figuram vertibilis. Denique, quum angeli taliter apparentes repente dispareant, eorumque corpora velut fumus subito evanescant, et nec scindi nec confodi possint (quod tamen quidam tentaverunt); palam est corpora talia esse aeria.

PHILOSOPHUS. — Constat aerem invisibilem esse, quum nec coloratus nec lucidus sit de se, nec transmutativus terminativusque visus: quomodo ergo in aerio corpore angeli visibiliter se ostendunt?

THEOLOGUS. — Bene concludis quod in assumptione hujusmodi, aerem inspissari oportet, et ad terræ proprietatem accedere.

PHILOSOPHUS. — Qua virtute facit hæc angelus?

THEOLOGUS. — Omnis potestas a Domino Deo est. Sed inde non dubitas. Imo id sciscitari te reor, utrum naturali an certe supernaturali virtute angelicus spiritus corpus assumat, et ad libitum suum illud inspisset, formet atque deponat.

PHILOSOPHUS. — Hoc quæro.

THEOLOGUS. — Quæstio ista parva non est. Denique Magister Sententiarum, libro secundo, testatur quod assumptio ista Deo præparante contingat. Verumtamen, quum dæmones quoque, dum eis permittitur, corpora induant, hominibusque appareant, eos vicissim tentando, percutiendo, terrendo; respondeo quod spiritualis substantia corporali dominetur materiæ, et eam immutare, movere, sibique valeat coaptare: et hoc, propter naturalem excellentiam super corporalia ista, et etiam propter industriam suam, qua potest semina rerum colligere, ac per hoc aerem adunare, itemque spissare.

PHILOSOPHUS. — Quomodo possunt hæc fieri? angelus namque simplex est spiritus. Et qualiter colligit semina rerum? utrum solo imperio, aut medio motu?

THEOLOGUS. — Ratio te et experientia docere hinc queunt. Quomodo enim intelligentia movet corporeum cœlum? Qualiter etiam anima per propriam essentiam informat et actuat corpus? Denique videres ad sensum quemadmodum frequenter circa obsessos a dæmone multa miranda contingant, fiunt ibi projectiones utensilium, strepitus atque compulsus ollarum, ac multa similia. Verumtamen nemo causam horum motoremque cernit, quamvis cuncti adstantes ista a dæmone fieri minime dubitent. Fateri te oportet spiritualem substantiam, non quidem solo nutu aut imperio, sed occulta ac spirituali virtute, in corporea posse agere atque imprimere.

PHILOSOPHUS. — Vellem hinc clarius edoceri.

THEOLOGUS. — Ex philosophorum doctrina veritatem tibi lucide pandam. Avicenna ait, ad solam conceptionem intelligentiæ in inferioribus sequi effectum, atque ad nutum corporalem materiam ejus parere imperio. Averroes directe oppositum adstruit, tantam ponens habitudinem inter intelligentiam et orbem quem movet, quod alium movere non possit, neque aliquid agere in hunc mundum, nisi per orbem. Quum ergo secundum præostensa, utraque falsa sit, viam mediam elige, utpote angelum posse in hæc inferiora per se ipsum imprimere ac dominari materiæ, non sola conceptione, nec quoad esse substantiale vel formale, sed quoad esse locale, mediante aliqua influxione.

PHILOSOPHUS. — An angeli per corpora assumpta actus vitales exercent?

THEOLOGUS. — Quoniam angelus non unitur corpori ut forma, sed solum ut motor, ideo non influit corpori esse vel vitam : et ob hoc, operationes quæ sequuntur corpus secundum quod unum, angelo in corpore assumpto non vere nec proprie, sed æquivoce conveniunt. Non itaque per oculos corporis assumpti videt, nec per aures audit. Neque veraciter comedit, licet cibum vere accipiat : non enim potest illum bene digerere, nec habet naturalem virtutem ad hoc; sed movet corpus et impellit. Loquitur etiam per illud improprie : format enim voces, sed non per naturalia instrumenta.

Præterea scire te convenit, quoniam ut Dionysius ait, ista formatio atque assumptio corporum ab angelis, ordinatur ad agnitionem invisibilium substantiarum. Propterea corporales proprietates in tali apparitione exsistentes, non sunt ibi secundum veritatem, in quantum dicuntur proprietates corporalium rerum, sed secundum similitudinem tantum, ne æstimetur illis figuris subesse alia res quam angelus. Corpus itaque illud disponitur taliter, ut ducere valeat in ejus notitiam ad quem cognoscendum corporalis illa formatio ordinatur. Et quoniam, secundum Dionysium quintodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo, inter corporalia omnia ignis potissime repræsentat spiritualis proprietates substantiæ, ideo in corporibus illis proprietates ignis, et maxime splendor, apparent. Quando igitur angelus hominem de se ipso intendit instruere, tunc format in corpore similitudines ac proprietates ad hoc aptas, suæ videlicet naturæ convenientes : et tunc angelus qui loquitur, apparere dicitur. Quando vero de angelo superiori vel Deo intendit docere, format atque qualificat corpus prout is de quo instruere cupit, requirit. Ideoque idem angelus diversimode se ostendens, quandoque loquitur in persona Dei, dum scilicet de Deo hominem instruit, et tunc Deus perhibetur apparere ; quandoque autem in persona propria, et sic ipse apparere censetur; interdum vero in persona angeli superioris, et ita Seraph vel Cherub apparere asseritur. Enimvero, quemadmodum Augustinus testatur in libro de Trinitate, apparitiones quibus Deus apparuisse describitur, angelorum sunt ministerio exhibitæ; et in ipsis, secundum Thomam, corpus ab angelo est formatum, assumptum ac motum. Nam secundum Dionysium, revelationes non pertingunt ad nos nisi per hierarchiam angelicam, ut sit in omnibus ordinatus processus.

Chapter 102 of 187