Skip to the text

Articulus 6

Prosecutio responsionis Theologi ad objectiones Philosophi articuli tertii.

THEOLOGUS. — Porro objectionum nondum solutarum prima hæc est, quod sensus circa proprium sensibile nequaquam decipitur. Et ad hoc quidem respondeo, quod sensus in hostia sacra circa sensibile suum non fallitur. Est enim in hostia vera albedo, de qua judicat visus, verusque sapor, quem judicat gustus. Judicare vero de substantia rei sub accidentalibus formis contenta, non ad sensum, sed ad intellectum pertinet. Denique, secundum naturalem cognitionis ac investigationis processum, verum est accidentia in substantiæ nos perducere agnitionem. Ideoque naturali lumine scire non possumus sub speciebus panis et vini carnem et sanguinem Christi velari ; sed hoc fide innotuit. Nec sequitur quod Christus hominibus errandi occasionem præstiterit, tam inenarrabile atque arcanum sacramentum instituens ; quoniam sufficientibus efficacissimisque argumentis ostendit se esse verum Christum, verum Dei Filium, verumque Deum : quibus notis et creditis, certissime confitendum est verum quidquid Christus edocuit, licet comprehendi non valeat.

Ad rationem sequentem respondet Doctor sanctus, quod sicut quantitati divina virtute confertur ut absque subjecto subsistere queat, sic etiam ei præstaretur ut earumdem actionum passionumque sit susceptiva, quarum ante conversionem substantiæ panis vel causa vel subjectum exstiterat. Si ergo ex hostiis consecratis quis aleretur, ex dimensionibus divina virtute substantiæ jam conversæ vicem supplentibus id ipsum contingeret. Et simile est si hostia resolveretur aut incineraretur. Nec hoc tam impossibile æstimetur : nam panis substantia quantitati adjuncta, nil divisibile vel per se consumptibile superaddit. Verumtamen Ægidius de Roma ponit, speciebus sacramentalibus consumptis, redire materiam. Utrumque autem horum Deo utique possibile scimus.

Ad tertium dico, quod accidentis esse est inesse : nec sic, quasi accidens non habeat proprii generis esse atque essentiam, sed quia naturaliter a substantia in esse dependet, eique semper naturali quadam inclinatione innititur, quoniam a substantia causatur, conservatur ac individuatur. Sed quia quidquid causæ secundæ efficiunt, in primæ causæ virtute producunt ; ideo causa prima per se ipsam immediate excellentiorique modo facere potest in entibus, quæ naturaliter per causas secundas fiunt : nisi forte una causa secunda, intrinseca necessitate et essentiali ratione requiratur ad esse alterius, quemadmodum impossibile dicitur esse motum sine mobili. Constat ergo posse Deum immediate causare, conservare individuareque accidens, atque subjecti vicem supplere : et sic poterit accidens sine subjecto exsistere.

Ad quartum respondeo, quod definitio accidentis per subjectum, est definitio per supplementum, videlicet per rem alterius prædicamenti, ut Aristoteles ait. Constat ergo non esse subjectum de ratione accidentis sicut est rationale de definitione intellectuque hominis. Ideoque sine subjecto ipsum esse non implicat. Habet autem accidens definitionem quoque proprii generis, scilicet per genus et differentiam, sine quibus intelligi nequit nec esse.

Ad quintum dico, quod distinctio entis in ens per se et ens inhærens, secundum naturalem aptitudinem, non autem secundum actualem exsistentiam, intelligenda est. Unde ad rationem accidentis non exigitur ut actu inhæreat, sed quod naturaliter ad inhærendum inclinatum sit: sicut etiam rationalis anima, quamvis naturaliter sit corporis forma, non tamen oportet ut (si esse debeat) corpus secundum actum informet, quum immortalis sit; sed necesse est eam naturalem inseparabilemque ad corpus habere inclinationem.

Ad sextum nunc responsio data est. Dictum quippe est quod virtus divina vicem substantiæ suppleat, accidentique individualem exsistentiam donet.

Verumtamen [ad septimum] scire te convenit, o Philosophe, quod licet secundum fidem asseramus in Sacramento accidentia esse sine substrata substantia, sola tamen quantitas caret subjecto. Alia vero in ipsa tanquam in subjecto fundantur, ut albedo in superficie, et sapor ac alia in quantitate radicantur. Quantitas denique per se ipsam exsistit ac individuatur, et fractioni ac motui qui in hostia exstant, subjicitur. Hoc nempe rationabiliter accidit. Nam quamvis quantitas secundum communem rationem formæ non sit individualis, tamen in quantum est talis forma, habens videlicet ex propria natura situm et ordinem partium, per se ipsam est individualis et aliorum subjectum.

PHILOSOPHUS. — Satis te fatigavi objectionibus meis, et tu quoque studiosissime eas solvisti. Et certe, ut video, naturalis philosophia Christianis valde necessaria est ad defendendam fidem catholicam.

THEOLOGUS. — Ita est: nam propter nos datum est tuis philosophari. Denique, sicut Creatori creatura deservit ac paret, sic nostræ divinissimæ theosophiæ veritatique theologicæ, omnis naturalis scientia famulatur, itemque obedit. Rerum namque et scientiarum est habitudo conformis.

PHILOSOPHUS. — In disputationibus aliorum fidei articulorum quasdam rationales persuasiones induxisti, quibus etsi fidem non demonstrasti, convenientiam tamen ipsius et rationabilitatem eleganter probasti. Desidero igitur ut circa præsentem quoque materiam idem efficias.

THEOLOGUS. — Quo præsens fidei nostræ de Sacramento assertio mirabilior est, eo rationi humanæ minus innititur. Verumtamen quod optas pro viribus tentabo et prosequar. Rationes autem quas inducam, non nisi in fidei fundantur articulis, ut scilicet declarem quam recte et vere correspondeat fides Eucharistiæ ceteris fidei veritatibus ac fundamentis. Pium etiam exigunt auditorem.

PHILOSOPHUS. — Age quod concipis. Dominus autem, cujus fidem eatenus diligis, protegis et honoras, reddet tibi vicissitudinem pro laboribus tuis.

THEOLOGUS. — Perfectus amor de mercede sua non cogitat; sed hoc totum desiderium ejus est, ut honorem exhibeat, et quidquid boni poterit, dilecto suo communicet, nil aliud metuens quam dilectum offendere, vel separari ab eo. Nihilo minus agam quod postulas. Dominus vero meus, qui pro me mille passus est, cui invictissimi martyres veram atque condignam vicissitudinem rependerunt, faciet cum me inutilissimo servo suo (qui non compatior ei, nec ut dignum et justum est assequor eum, quippe qui in tempore pacis vincor a memetipso, et per gravia variaque peccata recedo ab ipso) sicut bonum est in conspectu suo.

Chapter 93 of 187