Articulus 12
Inquisitio Philosophi circa præinducta, et de actionibus hierarchicis, ac aliis quibusdam utilibus dubiis.
PHILOSOPHUS. — Qualis est ista ordinum angelicorum distinctio? Numquid per essentiales differentias tradita est?
THEOLOGUS. — Quid quæris modo? Quis enim in vita præsenti essentiales differentias substantiarum separatarum cognoscere potest? ad quarum notitiam sic se habet intellectus noster, sicut oculus noctuæ ad lumen solis, secundum Aristotelem tuum.
PHILOSOPHUS. — Arbitraris ergo non posse hominem in hac vita ad cognitionem essentiæ substantiarum separatarum pertingere?
THEOLOGUS. — Quid hoc attinet ad præsentem indaginem? Hoc autem dico, quod earum per essentiam seu ultimatam differentiam cognitio, præsenti est statui vel impossibilis aut certe difficilis. Denique, sicut de hac quæstione inter gentiles philosophos dissensio est, sic et inter philosophos christianos, imo inter viros præcipuos valde catholicos.
PHILOSOPHUS. — Opto tamen audire a te quid tu ipse magis existimes.
THEOLOGUS. — Viri doctissimi S. Thomas et Ægidius de Roma asserunt, nos non posse hanc cognitionem naturaliter adipisci. Verumtamen vir valde præcipuus, et in Peripateticorum omniumque antiquorum philosophia multum edoctus, Albertus, oppositum censet. Cui magis consentio, præsertim propter duo : primo, quoniam omnes pene Peripatetici meliores, videlicet Avicenna, Averroes, Algazel, Alexander, Avempote, Alphorabius quoque, hoc adstruunt, licet in modo ponendi non concordent. Secundo, quia principalis Thomæ et Ægidii ratio, utpote quod intellectus noster nihil intelligere sine phantasmatis præintuitu possit, mihi insufficiens apparet : nam et prædicti philosophi eam plene solverunt. Nec enim valere videtur : quoniam ea supposita, naturali ratione demonstrari non posset immortalitas animæ rationalis. Si enim sine speculatione phantasmatis nil prorsus contemplari valemus, omnis utique actio animæ, etiam intellectiva et summa, a corpore dependeret, nec sine ejus ministerio fieri posset. Quod autem sine alio operari non potest, nec sine ipso subsistere valet, ut Thomas quoque concedit. Non ergo sine corpore anima esse posset.
Sed ad hoc isti respondent, quod anima separata habet alium modum essendi extra corpus, quam in corpore, et per consequens alium modum intelligendi : et sic sine corpore consistere potest. Hæc autem solutio præsupponit quod erat probandum, utpote animam posse separari : quod nihilo minus probant, potissime per hoc quod intellectus abstrahit ab hic et nunc, et in sua operatione perficitur per recessum a materia, et ita sine corpore agere potest. Hæc autem ratio atque consimiles nihil convincunt, si intellectus sine phantasmate in hac vita intelligere nequit. Diceret enim quispiam, quod quantumcumque intellectus abstrahat, semper tamen ad phantasma dependet quod inorganica consistat potentia, et sic nulla in anima actio apparet, quæ a materiali virtute et forma libera sit : et ergo ex nulla animæ operatione immortalitas ejus pateret. Operatio enim arguit formam, et ex qualitate agendi pervenimus ad agnitionem substantiæ rei. Denique de hac materia latius disputarem, si ad propositum pertineret.
PHILOSOPHUS. — Difficultas ista, ut optime novi, hinc inde probabilis est. Sed revertamur ad intentum. Ordinum ergo angelicorum distinctio, per accidentales differentias ac proprietates est data.
THEOLOGUS. — Ita est.
PHILOSOPHUS. — Ponunturne accidentales istæ differentiæ loco essentialium differentiarum ?
THEOLOGUS. — Non. Imo, quamvis essentiales angelicorum ordinum differentias distincte sciremus, non tamen per eas traderetur distinctio ordinum.
PHILOSOPHUS. — Quare ?
THEOLOGUS. — Quoniam in definitione ordinis positum est, quod in eodem munere gratiæ conveniant qui ejusdem sunt ordinis : quod etiam ex definitione hierarchiæ in præcedenti articulo posita constat. Gratia autem ad essentialem differentiam, perfectionem vel distinctionem non pertinet.
PHILOSOPHUS. — Distinctio rei per essentialia potior est quam per accidentalia : ergo distinctio ordinum angelicorum magis accipienda est secundum gradus donorum naturæ, quam munerum gratiæ. Præterea, spiritus angelici, seclusa gratia, adhuc ordinem haberent ac ordinatam connexionem ad invicem, sicut species universi.
THEOLOGUS. — Sicut ostendis, distinctio ordinum angelicorum est inchoative radicaliterque a natura, seu secundum naturales angelorum differentias; completive tamen est a gratia naturam informante ac perficiente. Quum enim sit hierarchia sacer principatus, intentio cujuslibet personæ hierarchicæ est, et se et sibi subjectos, ad primum Principem, omnis regiminis fontem, ordinate reducere : hæc autem reductio non nisi per gratiam fit, sicut et ultimus finis, videlicet fruitio Divinitatis, supernaturalis exsistit.
PHILOSOPHUS. — Distinctio rerum a summis earum proprietatibus operationibusque sumenda est : sed nuntiare minima, non videtur summa proprietas Angelorum, sicut nec dignissima actio Archangelorum est maxima intimare, et ita de aliis. Non ergo ordinum est convenienter assignata distinctio.
THEOLOGUS. — Palam est quod nobiliores proprietates actionesque habent, secundum quod beati sunt, Deo fruentes, nec unquam ab intimis recedentes, quam officia quæ forinsecus exhibent. Sed per illas non sortiuntur rationem hierarchicam, nec mutuam in principiando ac influendo subalternationem. Ideoque distinctio ordinum per dignissima datur angelorum officia, prout hierarchicam proprietatem participant.
PHILOSOPHUS. — Secundum dicta a te, mundus iste quoad præsentem peregrinationis statum cessabit : tunc itaque annuntiatio atque prælatio ista, dæmonum quoque coercitio, miraculorum actio, desinent. Ergo et ordines angelici, qui per hæc distinctionem adepti sunt, tunc cessabunt.
THEOLOGUS. — Quoad hoc cessabunt, quod non habebunt operationes tales quales jam habent. Non tamen cessabunt secundum substantiam, neque simpliciter : quia nec ratio ordinum in sola exteriori administratione consistit, sed etiam in mutua purgatione, illuminatione ac perfectione, ac subordinatione, quemadmodum S. Dionysius plenius edocet. Denique, licet tunc ipsum exterioris ministerii opus cessabit, non tamen virtus et gratia, per quas ad opera idonei (quantum in ipsis est) permanent.
PHILOSOPHUS. — Quum juxta præhabita, omnes angeli sancti divinam contemplentur essentiam, quid eis necessaria est illuminatio mutua? Rursus, quomodo purgantur, in quibus immunditia nulla est? Quomodo demum perficiuntur a se invicem, quum omnes ex divina fruitione perfecti beatique sint? Insuper, quum amor et cognitio ad fruitionem seu felicitatis essentiam quæ a solo Deo est, specent, quomodo ais unum angelum ab alio ad ampliorem Dei notitiam atque amorem perduci?
THEOLOGUS. — Tres esse noveris actiones hierarchicas, scilicet purgationem, illuminationem, perficientiam. Ordo enim hierarchicus in omnibus angelis est, ut a superioribus inferiores purgentur, illuminentur, ac perficiantur. Hæ autem operationes tam active quam passive acceptæ, non attribuuntur angelis quoad ea in quibus essentialis eorum beatitudo consistit : omnes namque immediate, secundum propriam capacitatem, divinam cernunt essentiam. Sed quoniam jam ante palam declaravi, quare et quomodo non omnes Beati Deum videndo, æque multa in ipso de divinis effectibus, occultisque mysteriis atque divinorum operum rationibus recognoscunt, sed superiores angeli, horum plura in Verbo Dei vident quam inferiores : ideo de istis unus alium docet, prout hierarchiæ intentio exigit.
Porro, ad doctrinam tria concurrunt, videlicet ignorantiæ expulsio, luminis influxio, et ipsa cognitio. Propter primum horum, unus angelus purgare alium dicitur, non ab impuritate vel culpa, sed sicut Dionysius ait, a nescientia minorationeque luminis. Propter secundum, unus alium illuminat. Propter tertium autem, et perficit. Et per hoc, omnes tuæ instantiæ, ultima dempta, solutæ sunt. Dicendum autem ad ultimam, quod amor et cognitio ex unione ad Deum procedentes, sunt de substantia beatitudinis. Est autem et amor atque notitia Dei ex divinorum consideratione effectuum manans, et præmium accidentale concernens : et quoad hos, docet atque inflammat superior inferiorem.
PHILOSOPHUS. — Hæc tua responsio naturali philosophiæ pulchre concordat. Nam ut in libro de Causis dicitur : Intelligentiæ inferiores projiciunt intellectuales suos vultus in lumina intelligentiarum ordinum altiorum, et docentur ab eis.
THEOLOGUS. — Verum dicis. Denique scias quod secundum divini Dionysii dogma, angeli primæ hierarchiæ cognoscunt divina mysteria et effectus in ipso divinæ lucis fulgore; angeli vero secundæ hierarchiæ, in universalibus rationibus rerum et formis a prima hierarchia sibi influxis; angeli autem infimæ hierarchiæ, in rationibus speciebusque rerum particularioribus, ac magis divisis et plurificatis : unde formæ intelligibiles eorum nostro sunt intellectui amplius proportionatæ.
PHILOSOPHUS. — Hoc nihilo minus in libro de Causis habetur, quoad duo ultima puncta. Sed quæro, utrumne etiam angeli ordinum primæ hierarchiæ se invicem illuminant?
THEOLOGUS. — Utique. Ubi agnoscis quod triplex assignatur angelorum distinctio, secundum magnum Dionysium. Una est hierarchiarum ab invicem; secunda, ordinum ejusdem hierarchiæ; tertia, angelorum ejusdem ordinis : in quolibet equidem ordine sunt angeli primi, medii, et ultimi. In his igitur omnibus semper superior inferiorem potest docere. Denique anima Christi, propter unionem cum Verbo, summos ac primos illuminat angelos.
PHILOSOPHUS. — Cur ergo dixisti primæ hierarchiæ angelos in ipso divinæ claritatis splendore immediate divinos effectus conspicere?
THEOLOGUS. — Quia plura in Deo cognoscunt quam ceteri, et quoniam Deo dicuntur adsistere, inferioresque hierarchias perficere.
Chapter 99 of 187