Skip to the text

Articulus 4

Responsio Theologi ad prædictas instantias.

THEOLOGUS. — Quemadmodum secundum Aristotelem tuum, o Philosophe, ars imitatur naturam; sic secundum Aurelium nostrum Augustinum, natura imitatur artem. Nam, sicut ars atque scientia humana ex naturis rerum elicitur, et in naturalium entium cursu et lege ac ordine radicatur; sic natura creata cum omni sua proprietate et ordine, a divina arte, quæ omnium rerum exemplar est, idea et ratio, profluit et causatur: et hoc unicuique naturale vocatur, quod ei ars divina originaliter secundum propriam capacitatem largiebatur. Quicumque ergo opinantur ideo aliquid impossibile esse, quoniam naturalis ratio illud comprehendere nequit, et quoniam naturalis rerum ordo et cursus aliter continet, divinam potentiam ex naturali entium lege et proprietate determinare itemque metiri conantur: quod utique valde irrationabile est, ut in præcedentibus tibi ostendi. Virtus quippe divina quum prorsus immensa sit, illimitata atque liberrima, nequaquam ad hunc rerum cursum et ordinem determinatur; sed aliter et supernaturaliter agere potest. Et sicut prædixi, quum divinus intellectus sit prima omnis veritatis mensura, omniumque fontale principium; ideo omnis creatura conceptioni ac nutui divini intellectus obedit in cunctis quæ contradictionem non implicant. Propterea naturalem actionem et proprietatem potens est Deus rebus secundum actum auferre: ut quod ignis non calefaciat sibi adjunctum, vel coloratum etiam in die non immutet visum. Nam et in corporis glorificati potestate consistit, ut se videndum aut non videndum exhibeat; et Dominus noster Jesus Christus, transiens per medium illorum ibat, id est, invisibiliter Judæorum manus elapsus est, quoniam ipso volente, invisibilis ipsis fiebat.1 Hoc itaque velut præambulum dixerim.

Denique ad primam instantiam dico, quod virtus divina convertere potest unam substantiam in aliam actualiter præexsistentem. Quod qualiter fieri queat, adverte.

In duobus præsertim differt Deus a naturali agente. — Primo, quoniam naturale agens, quum sit quasi instrumentum divinæ virtutis, utpote agens a primo agente actum atque directum, non nisi per transmutationem et motum agere valet. Deus autem sublimis et omnipotens, quum sit prima omnium essentiarum origo, sine motu intermedio agere potest solo imperio: et hinc dicimus, quod Deus non jam dumtaxat suscitare potest defunctos, sed etiam id quod omnino corruptum est, videlicet irrationalem bestiæ animam, idem numero ad esse reducere, occisamque bestiam suscitare. Hoc autem naturale agens non potest, eo quod non operetur nisi per motum: et quia motus qui transiit, idem numero repeti nequit, quia de intrinseca ratione motus est continuitas; ideo id quod omnino corruptum est, et in potentiam materiæ cessit, reparare non valet. Sed Deus hoc potest, quoniam sine motu agit, et de rei permanentis ratione continuitas non est.

Secunda differentia est, quod Deus attingit materiam, non solum ut est quanta vel qualis, sed etiam ut est quid. Agens vero naturale non attingit materiam ut est quid, sed ut est quanta, et secundum quod transmutationis ac motus esse potest subjectum. Et inde consequitur quod Deus supergloriosus ac superomnipotens convertere potest unum in aliud præexsistens; non autem agens naturale. In operatione nempe naturali quum per motum aliquid producitur, oportet idem remanere transmutationis subjectum. Nam in ea id quod est potentia tale, fit actu tale: cujus factionis delativum subjectum exstat materia quanta. In operatione autem divinæ virtutis nihil horum requiritur. Ideoque conversio ista panis et vini in corpus et sanguinem Christi, ceteris transmutationibus naturalibus oppositæ conditionis est. In illis enim manet idem subjectum, sed accidentia transeunt; hic vero substantia transit, sed accidentia perseverant.

PHILOSOPHUS. — Si substantia panis transit, potius annihilatio quam conversio panis dicenda est.

THEOLOGUS. — Conversio, sicut et motus, a termino ad quem nomen speciemque sortitur. Quum ergo conversio panis non terminetur ad non esse, sed ad esse corporis Christi; non est annihilatio, sed conversio appellanda.

PHILOSOPHUS. — Quid dicam ad hæc? In superioribus quum mortuorum resurrectionem audissem futuram, vehementer mirabar. Nunc autem multo mirabiliores mutationes audivi: ut quod rem omnino corruptam, eamdem numero Deus reducere possit, unum quoque exsistentium transsubstantiare in aliud. Verumtamen dictis pensatis, contradicere nequeo, eo quod infinita virtus in infinitum mirabilius, incomprehensibilius itemque secretius agere valeat, quam intelligere homo potest. Nunc ergo procede.

THEOLOGUS. — Ad secundam et tertiam objectionem respondeo, quod localis distantia ac motus localis sequuntur esse in loco. Sicut igitur res in loco consistit, sic localis distantia motusque localis ei competere possunt. Porro substantia rei secundum se accepta, indivisibilis exstat: nam per quantitatem et dimensiones divisibilis fit. Indivisibilia autem, secundum quod talia, nullam omnino ad locum habitudinem habent, sed per quantitatem dumtaxat comparantur ad locum: vel per quantitatem virtutis, ut angeli; vel molis, ut essentiæ corporum. Sicut denique unius rei non est nisi una natura specifica, sic non est ejus nisi una figura ac dimensio propria. Et sicut unum corpus unam dumtaxat dimensionem naturalem conjunctam et propriam habet, sic per se esse non potest nisi in uno loco, videlicet ratione dimensionis conjunctæ. Et ergo idem corpus, per se loquendo, distare non potest a se ipso, nec simul localiter moveri atque quiescere. Sed si in pluribus esse locis potest idem corpus propter causas diversas (sicut corpus Christi in cœlo est, ratione propriarum dimensionum, in hostia vero, ratione conversionis factæ in ipsum; et non determinatur ad locum, prout in hostia est, per dimensiones proprias, sed aliqualiter propter dimensiones panis manentes) : sic per accidens idem corpus secundum unum modum exsistendi, distabit a se ipso secundum alium modum; sic etiam per accidens simul quiescere et moveri potest. Istud autem per accidens nullam substantialem distinctionem inducit.

Ad quartam dicendum, quod corpus Christi opposito modo est in loco sub hostia, et in cœlo, seu prout cetera corpora esse dicuntur in loco. Naturaliter enim substantia, quum secundum se impertibilis sit, non ordinatur ad locum nisi per quantitatem : et ergo commensurantur atque æqualia sunt locatum et locus, eo quod pars loci correspondeat parti locati, secundum Aristotelem. Supernaturaliter autem ac divina virtute corpus Christi, ratione conversionis, primo et immediate ac per se ordinatur et exsistit in hostia. Quantitas vero ejus, mediante substantia, et naturali quadam concomitantia, in hostia est, utpote quia subjectum suum non deserit. Ideoque, licet corpus Christi cum quantitate sua perfecta sub formis sit hostiæ, non tamen quantitative, commensurative vel circumscriptive in ea est, sed indivisibiliter, et vere indivisibiliori simpliciorique modo, quam substantia separata in loco esse dicatur. Substantia nempe separata, ut angelus, licet non sit in loco circumscriptive, quia incorporea est, tamen definitive est in loco : et sic est in uno, ut esse simul non possit in alio. Virtus enim ejus terminata est : ideo ubi operatur, ibi esse censetur. Christi autem corpus non ita definitur in hostia : imo simul et semel in tot locis esse potest, quot fuerint hostiæ in ipsum convertibiles. Unde consequens fit, corpus Christi prout esse habet sub specie panis, magis esse ignotum, quam sit essentia separatæ substantiæ : ad cujus agnitionem sic se habet, secundum Aristotelem, nostrum ingenium, quemadmodum noctuæ oculus ad radii solaris intuitum.

PHILOSOPHUS. — Hoc ultimum verbum celeriter approbo; sed quo præsentem difficultatem profundius considero, eo plura pullulant dubia.

THEOLOGUS. — Quidquid te angit fiducialiter palamque induc.

PHILOSOPHUS. — (a) Ex prædictis sequi mihi videtur, non solum sub modica hostiæ forma totum contineri Christum, sed etiam sub singulis partibus ejus. Quum ergo infinitæ sint partes continui, erit Christus in infinitis partibus hostiæ.

(b) Denique sequeretur nullum esse ordinem partium; imo ubicumque esset unum membrum, essent et singula; quod aliud non est nisi quædam confusio, quæ Christum, qui est fons sapientiæ, minime decet.

(c) Insuper, quum situs oriatur et causetur a quantitate, necesse est corpus Christi situm habere in hostia.

(d) Præterea, quomodo asseris Christum non circumscribi in hostia? Omnis namque creata substantia quum sit finita, incircumscripta esse non potest. Ubicumque ergo est Christi corpus, non incircumscriptum erit.

Footnotes

  1. Luc. IV, 30. ↩

Chapter 91 of 187