Skip to the text

Articulus 5

Responsio Theologi ad replicationes Philosophi.

THEOLOGUS. — Ea quæ objecisti, Philosophe, vera sunt pene in toto. Concedimus enim etiam in qualibet parte hostiæ totum Christum consistere, sicut et anima est in qualibet parte materiæ.

PHILOSOPHUS. — Quomodo potest hoc esse ?

THEOLOGUS. — Secundum præostensa, Christus non est in hostia nisi ratione conversionis. Modus ergo quo est corpus Christi in loco, parificatur modo quo fit conversio panis in ipsum. Sic autem convertitur panis in Christi corpus, ut solum quid convertatur in quid, non quantum in quantum : id est, sola substantia corporis panis convertitur in substantiam corporis Christi; non autem quantitas vel accidentia panis convertuntur in quantitatem seu accidentia Christi. Sicut ergo sub qualibet dimensionis particula ante consecrationem continetur tota seu perfecta essentia panis, quia natura rei indivisibilis est secundum rationem specificam, nec habet substantia rei partibilitatem aut extensionem, quantitate semota; sic post consecrationem, ubicumque exstiterat tota ac perfecta essentia panis, id est forma ejus atque materia, ibi post consecrationem est tota atque perfecta essentia corporis Christi, et per concomitantiam naturalem, sanguis, anima atque divinitas. Sed quum accidentia corporis Christi ab ipso realiter separari non valeant, ideo subjectum suum, id est corpus Christi, non deserunt. Oportet igitur ut ubicumque sit tota substantia Christi, illic esse dicantur omnia accidentia ejus, id est perfecta universorum organorum atque membrorum distinctio, habitudo et qualitas. Et hoc ex prædictis necessario sequitur. Nam ad esse locale sub hostia, primo et per se comparatur corporis Christi substantia, quæ indivisibiliter ibi est; quantitas vero et accidentia cetera, mediante substantia. Et ergo, sicut ubique in hostia est tota Christi substantia, quæ secundum se extensionem non habet; sic et quantitas ejus ubique est tota per concomitantiam, non ex vi sacramenti.

PHILOSOPHUS. — Quid ergo ad objecta respondes ?

THEOLOGUS. — Ratio prima non procedit. Licet enim cujuslibet continui sint infinitæ partes secundum materiam, quoniam continuum divisibile est in semper divisibilia; non tamen secundum speciem. Nam ut nosti, secundum Aristotelem, in rebus naturalibus est dare maximum et minimum. Sic ergo est dare tam modicam partem, quod in parte minori species panis salvari non posset. Quum ergo fertur corpus Christi in qualibet fore hostiæ parte, de parte secundum speciem accipi par est. Est autem pars rei naturalis secundum speciem, quæ operationem habere potest naturæ specificæ congruentem.

Ad secundum et tertium est una responsio : idem namque est partium ordo et situs. Dicendum est itaque, quod situs a quantitate causatur. Quantitas denique duo facit. Primo enim facit substantiam esse quantam : et sic est causa situs, qui est species quantitatis; nam ut Aristoteles ait, quantitatum aliæ habent situm, aliæ minime. Secundo, facit quantitas rem esse locabilem ac loco commensurabilem : et tunc situs est speciale prædicamentum. Semper ergo situs ordinem quemdam partium dicit. Hic vero ordo duplex est. Unus est partium per comparationem ad totum : et hic ad genus quantitatis pertinet, secundum Averroem. Alius est ordo partium ad locum : et hunc ordinem situs designat, qui est, secundum doctrinam puerorum, unum decem prædicamentorum. Corpus igitur Christi in hostia, situm et ordinem primo modo acceptum habet : est enim in ipso naturalis et debita habitudo ac ordo partium ad se ipsas. Ordo autem vel situs secundo modo dictus, Christo sub hostiæ formis non competit. Innotescit ergo nullam esse confusionem partium atque membrorum Christi sub hostia. Ordo enim eorum ad locum extrinsecum non est eis essentialis, sed per divinam potentiam separari potest ab ipsis. Et per hoc constat quomodo Christo sub hostia competat situs, et quomodo non.1

Ad ultimum dico, quod Christus secundum naturam humanam definitur sub hostia substantialiter, quia omnis natura creata ubicumque sit, ad certum genus determinatamque reducitur speciem, et inter ea essentialiter definitur. Non tamen definitur corpus Christi sub specie panis localiter, quoniam non est sic ibi, quod alibi esse non queat : quod nunc dixi circumscribi in loco.

Enimvero ex his clarum efficitur quomodo Christo conveniant duo ubi.2 Nam ut ait Gilbertus, Ubi est circumscriptio corporis ex loci circumscriptione procedens. Nunc autem dictum est corpus Christi sub hostia non circumscribi localiter : non ergo proprie habet duo ubi.

PHILOSOPHUS. — Nunc ad aliarum solutionem instantiarum progredere.

THEOLOGUS. — Hoc restat.

Footnotes

  1. * plurimorum vel Peripateticorum ↩

  2. Cf. art. III, d 5. ↩

Chapter 92 of 187