Skip to the text

Articulus 11

De ordinibus atque hierarchiis cœlestibus.

THEOLOGUS. — Revelante Spiritu veritatis, novem esse ordines angelorum agnoscimus. Tres vero sunt hierarchiæ angelicæ, quarum unaquæque tres in se ordines habet.

PHILOSOPHUS. — Ne infructuose loquamur, primo mihi definias quid sit ordo, quid etiam hierarchia.

THEOLOGUS. — Ordo angelicus prout nunc de eo colloquimur, est multitudo cœlestium spirituum in aliquo speciali gratiæ dono communicantium. Hierarchia vero est sacer rationalium personarum principatus per gradus, actus, gratias atque officia ordinata distinctus.

PHILOSOPHUS. — Jam singulorum ordinum proprietates declara.

THEOLOGUS. — Quilibet ordo angelicus ab illa perfectione seu gratia denominatur, quam speciali appropriatione sortitur. Porro primæ hierarchiæ ordines sunt Seraphim, Cherubim, Throni. Quorum distinctio secundum tres actus ad fruitionem pertinentes accipitur, qui sunt dilectio, cognitio, tentio seu comprehensio. Seraphim itaque nomen Hebraicum est, et incendens seu calefaciens interpretatur. Hoc igitur nomen designat quod angeli primi chori æstuantissimo omnipotentis Dei ardent amore, ceterosque angelos divina dilectione inflammant. Præterea Cherubim, quod item Hebræum vocabulum est, scientiæ plenitudo interpretatur : innuitque angelos ordinis secundi, singulari fulgere claritate scientiæ, et in omni splendore atque acumine sapientiæ esse præcipuos. Throni autem ideo dicti sunt tertii primæ hierarchiæ ordinis angeli, quia Divinitatis sedes sunt. Nempe ad Deum in se recipiendum atque tenendum familiariter sunt aperti, ut propter vicinitatem quam habent ad Deum, in eis Deus sedere, ac per eos judicia sua perhibeatur disponere.

PHILOSOPHUS. — Quum prædicti tres actus ad fruitionem pertinentes, omnibus sint Beatis communes, cur ab eis primæ hierarchiæ ordines appellantur ?

THEOLOGUS. — Non proprie denominantur ab ipsis actibus, sed ab excellentiis actuum prædictorum. Seraphim namque non ab amore, sed ab excessivo amoris ardore, nomen sortita sunt. Sic Cherubim, ab eminenti scientiarum acumine nuncupantur. Denique, licet in supernis ordinibus sint quædam universis communia, quilibet tamen ordo, ab eo quod sibi completive et singulariter convenit, dicitur.

PHILOSOPHUS. — Quo quis Deum ardentius diligit, eo utique eum profundius clariusque cognoscit, præsertim in cœlo, ubi habetur de Deo distincta cognitio. Quum ergo Seraphim Deum ferventius ament, videtur quod eum clarius noscant. Non igitur Cherubim ab excellenti plenitudine cognitionis divinæ nomen accipiunt.

THEOLOGUS. — Fateor quod Seraphim lucidius Deum cognoscunt quam Cherubim. Nihilo minus duplici ratione dicta sunt Cherubim, ab eminenti scientia : primo, quoniam donum sapientiæ familiarius receperunt, et in ipsis, ceteris ipsorum donis præfulget; secundo, quoniam quum scientiæ plenitudinem habere dicuntur, comparatio hujus excessus respectu inferiorum ordinum quos illuminant intelligenda innuitur.

PHILOSOPHUS. — Nunc si libet, ad mediam hierarchiam progredere.

THEOLOGUS. — In ea quoque tres ordines sunt, videlicet Dominationes, Virtutes, Potestates : quorum proprietas, itemque distinctio, per comparationem ad exterius ministerium mundique regimen sumitur : sic tamen ut in eis illimitata virtus ad mundi dispositionem intelligatur. Porro, ad regimen boni communis tria exiguntur. Primum est ut sit aliquod dirigens circa agenda et imperans ea. Secundum est efficacia exsequendi dirigentis imperium. Tertium est impedimenta repellere quæ bono pacis sunt adversa. Horum itaque primum pertinet ad Dominationes; secundum ad Virtutes, quibus ob vigoris fortitudinem, miraculorum adscribitur actio; tertium ad Potestates, quibus competit dæmones cohibere, aeriasque malignitates arcere, ne tantum obsistant noceantque hominibus, quantum et possent et vellent.

De his sic ait octavo Cœlestis hierarchiæ capitulo divinus Dionysius : Dominationes dicuntur, quoniam ab omni indecenti servitute et subjectione sunt liberæ, atque ad principem luminum, fontem omnis principatus et vitæ, a prima hierarchia immediate sursumactæ. Nec ulla queunt violentia premi; sed indissolubilem atque eminentem supra subjectos sibi spiritus sacros angelicos dominationem adeptæ sunt, per quam ad divinæ dominationis imaginem subjectos confirmant, et per deiformes inditas sibi gratias, inferiores sibi assimilant, atque ad deiformem imitationem perducunt. Porro nomen sanctarum Virtutum, infatigabilem virilemque designat inesse fortitudinem essentiis ordinis hujus, ad efficiendum omnes operationes fortissimas ordini suo congruentes; nec in aliquo imbecilliter infirmatam, sed in deiformem imitationem potenter reductam, et item sibi subjectos ad supersubstantialem Dei virtutem ordinatissime convertentem. Porro nomen Potestatum cœlestium, ordinariam declarat spirituum hujus ordinis potentiam ad influxiones divinas inconfusibiliter participandas, atque ad communicandas præstitas sibi bonitates infimæ hierarchiæ, ad ampliorem Divinitatis amorem atque notitiam eam erigendo.

Præterea infimæ hierarchiæ ordines potestatem limitatam habent : vel ad unam provinciam, et sic sunt Principatus; unde spiritus de primo ordine ultimæ hierarchiæ, regnis atque eorum principibus præsunt. Vel ad unam personam. Quod dupliciter accidit : quia id quod circa personam exercent, vel pertinet ad bonum commune, licet per actum personæ compleatur : et sic sunt Archangeli, qui præcipua nuntiant. Aut id quod circa personam efficiunt, ad personam singulariter pertinet: et sic sunt Angeli quasi minima nuntiantes; et singuli eorum singulis præsunt hominibus.

PHILOSOPHUS. — Ex determinatione inducta responsum mihi intelligo ad quæstionem qua petebam, qui angeli mitterentur.

THEOLOGUS. — Quid ergo putas?

PHILOSOPHUS. — Te potius opto audire.

THEOLOGUS. — Elucescit ex præhabitis, quod ordinibus inferioribus quandoque ministrare seu mitti conveniat; adsistere vero, tribus primis ordinibus. Dominationes autem quasi medio modo se habent, et cum utrisque communicant.

PHILOSOPHUS. — Ex hoc sequi videtur quod plures mittantur quam adsistant.

THEOLOGUS. — Secundum Gregorium ita est. Sed secundum Dionysium, qui ait nobiliora in entibus vehementius multiplicari, oppositum est tenendum. Nempe secundum eum, plures sunt Archangeli quam Angeli, plures Principatus quam Archangeli, plures Potestates quam Principatus: sicque ascendendo, multitudo ordinis Seraphim ordinem Angelorum in personis multum valde excedit, et forsitan plures continet quam duo infimi ordines. Huic quoque positioni magis consentiendum opinor.

PHILOSOPHUS. — Quum secundum dicta a te, quidam homines in præsenti vita tantæ gratiæ atque excellentiæ fuerint, ut minima nuntiarent ut Angeli, vel magna sicut Archangeli; vel regnis præessent ut Principatus, dæmonibus imperarent ut Potestates, miracula facerent sicut Virtutes, ceteris formam seriemque gubernandi præstarent quemadmodum Dominationes, Deum in se susciperent ut Throni, scientia quoque fulgerent ut Cherubim, atque caritate ferverent ut Seraphim: cur etiam non omnia ista eidem angelico ordini eidemque angelo insunt et competunt?

THEOLOGUS. — Etiam universa prætacta eidem possunt angelo convenire, multo utique excellentiori potentiorique modo, quam alicui viatori. Etenim, qui minor est in regno cœlorum, id est infimus angelorum, major est illo, id est Joanne Baptista, quo sanctior nemo inter natos mulierum surrexit.12 Unde innotescit novissimum angelorum eminentiorem prorsus exsistere perfectissimo viatorum, quamdiu in via est.

PHILOSOPHUS. — Si ita est, quomodo distinguuntur per hæc ordines angelorum?

THEOLOGUS. — Quia unusquisque eorum aliquod prædictorum ex propria ratione specialique modo sortitur. Nihilo minus unus angelus virtute alterius et per participationem doni superioris, agit quod superioris est.

PHILOSOPHUS. — Multa mihi dixisti quæ mihi dubium ingerunt, et de his plenius certificari concupio.

THEOLOGUS. — Compendiosius quo vales ea propone.

Footnotes

  1. Ibidem. ↩

  2. Matth. xi, 11. ↩

Chapter 98 of 187