Skip to the text

Articulus 21

De prædestinatione atque præscientia Dei.

THEOLOGUS. — Denique, in præsentis editionis libro secundo, de Providentia et fato, et qualiter entibus necessitatem non ingerant, diligenter, ut nosti, o Philosophe, disputavimus. Præterea, de gratia justificationeque Dei, libro tertio disserebamus.

PHILOSOPHUS. — Quæ illic dixisti, nunc reiterare non expedit : lucide enim itemque plenissime sunt digesta.

THEOLOGUS. — Quoniam igitur divina sapientia universa complectitur, imo cuncta et singula æternaliter tanquam præsentia intuetur, consequens est ut quidquid jam gratiæ et pietatis hominibus impertitur, ab æterno præstare decreverit.

PHILOSOPHUS. — Etiam de minimis Dei donis hoc sentire oportet.

THEOLOGUS. — Ex dictis libro quarto de remuneratione, agnoscis hominum quosdam salvandos, quosdam autem damnandos.

PHILOSOPHUS. — Paulo ante dicebas multos vocatos, paucos autem electos.

THEOLOGUS. — Hi igitur qui nunc per misericordiam et gratiam Dei in fide et caritate salvantur, qui a malis misericorditer eripiuntur, in bonis illuminantur, et Deo conservante, in bono consummantur, prædestinati dicuntur, et reproborum comparatione electi vocantur. Porro, qui juste relinquuntur et pereunt, præsciti appellantur et reprobi, ac odio habiti.

PHILOSOPHUS. — Quid est prædestinatio? quid item præscientia? et quæ insuper differentia horum?

THEOLOGUS. — Quamvis sapientia ac scientia Dei, in se una ac simplicissima indivisaque sit, tamen propter varios rerum status ac diversos affectus, nomina multa sortitur. Dicitur enim præscientia seu prævidentia, respectu futurorum, sive bonorum sive malorum; dispositio, respectu faciendorum; prædestinatio, respectu salvandorum; providentia quoque, respectu gubernandorum. Ab æterno itaque prædestinavit Deus quosdam homines, id est, elegit eos ut essent boni nunc per gratiam, et beati postmodum per gloriam, omnia media ad beatitudinem obtinendam necessaria præparando eis : et hoc, ex sua sola bonitate, liberrima voluntate, atque ineffabili pietate, quatenus in eis misericordia sua æternaliter reluceret. Quos juste derelinquere cogitavit, et propter peccata sua perire permittit, quatenus divina in eis justitia in æternum resplendeat : hos reprobasse ac odio habuisse describitur. Et licet præscientia Dei tam bonos quam malos respiciat, tamen quia electi ad vitam proprium nomen sortiti sunt, quoniam prædestinati vocantur, propterea modo communiter utuntur doctores nomine præscientiæ quoad malos, ut scilicet prævisi ad mortem, præsciti dicantur.

PHILOSOPHUS. — Definitionem horum audire desidero.

THEOLOGUS. — Prædestinatio est præagnitio seu præparatio beneficiorum Dei quibus salvantur electi. Reprobatio autem seu præscientia, est prævisio culpæ malorum in præsenti, et præparatio pœnæ æternæ in futuro. Rursus, prædestinatio est præordinatio hominis ad felicitatem cœlestem. Itemque, prædestinatio est propositum finaliter miserendi. Et denuo, prædestinatio est præparatio gratiæ in via, et gloriæ in patria.

PHILOSOPHUS. — Prædestinatio igitur est causa salutis et gratiæ.

THEOLOGUS. — Utique. Nullus enim viribus suis potest salvari; et uti testatus sum, gratia quæ prædestinationis effectus est, non ex nostris meritis datur.

PHILOSOPHUS. — Estne ergo reprobatio seu præscientia causa damnationis indurationisque reproborum ?

THEOLOGUS. — Nequaquam. Nam licet Deus gloriosus et sanctus tam bona quam mala cognoscat, ejus tamen scientia bonorum dumtaxat causa censetur.

PHILOSOPHUS. — Quum prædestinatio ac præscientia seu reprobatio Dei, ab æterno in Deo consistant, nec ex rebus dependeant, præsertim quum aliud non sint nisi divina essentia, nullus quoque sua virtute vel meritis queat salvari: quæ est hæc divinorum æquitas judiciorum? Vel certe cur Deus justus et bonus, rectus et sapiens, potius prædestinavit unum quam alium ?

THEOLOGUS. — O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Vide ergo bonitatem et severitatem Dei; et time, perpendens quam sit horrendum incidere in manus Dei viventis.

PHILOSOPHUS. — Non mihi sufficit ista responsio: Deus enim nil sine ratione efficit legitima.

THEOLOGUS. — Responde mihi philosophica responsione. Nonne Deus est causa mundi et ordinis rerum ?

PHILOSOPHUS. — Quum secundum Aristotelem, ab ipso cœlum et terra dependeant, ordo quoque sit optimum in rebus, ac proprius sapientiæ divinæ effectus, hoc negari non valet.

THEOLOGUS. — Cur ergo in primordiali creatione, dum nulla præcesserant merita, Deus unam creaturam altera nobiliorem perfectioremque condidit ?

PHILOSOPHUS. — Adverto quo tendis, et propria responsione me capere niteris.

THEOLOGUS. — Ne eatenus superari erubescas, ut veritatem abscondas.

PHILOSOPHUS. — Secundum Platonem, divina voluntas omnium rerum prima est causa. Primæ autem causæ causam inquirere, est vocem propriam ignorare.

THEOLOGUS. — Ita est. Ergo tibi respondeo: Omnia agit Deus magnus atque terribilis secundum propositum voluntatis suæ, quæ licet occulta imperscrutabilisque consistat, injusta tamen aut irrationabilis esse non potest.1 Denique, sicut Anselmus meus devotissimus doctor, in suo Proslogion pulchre disseruit: In omni opere Dei, misericordia justitiaque miscentur. Universæ equidem viæ Domini misericordia et veritas.2 Itaque tam bonus est Deus, ut justum sit eum misereri quibusdam; et rursus tam justus est Deus, ut decens sit eum quosdam relinquere. Enimvero, quum secundum tuum Platonem, ideo Deus mundum creaverit, ut in rebus divina perfectio reluceret, decuit in quibusdam clementiam, in ceteris divinam ostendi justitiam. Cur autem potius istum quam illum elegerit, noli velle discutere, si non vis perire.

PHILOSOPHUS. — Quid amplius restat? Voluntati divinæ quis valet resistere? Si ergo vult quosdam perire, quis potest impedire ?

THEOLOGUS. — Voluntate antecedente vult omnes homines salvari. Neque mortem peccatoris desiderat, quoniam quantum in se est, cunctis sufficienter providit ad salutem. Voluntate autem consequente ac beneplaciti, quæ ubique semper impletur, solos electos vult effici salvos. Reprobos autem non vult hoc modo perire, nisi considerata eorum iniquitate.

PHILOSOPHUS. — Potestne igitur præscitus salvari, vel prædestinatus damnari ?

THEOLOGUS. — Nulli eorum libertas aufertur. Denique in sensu diviso, potest prædestinatus damnari, et præscitus salvari, non autem in sensu composito; et est in talibus necessitas consequentiæ, non consequentis.

PHILOSOPHUS. — Nunc dialectica uteris.

Verumtamen, ut cerno, aliud non est nisi ut timeantur judicia Dei.

THEOLOGUS. — Utique.3 Quis enim cognovit sensum ejus? Aut quis valet cognoscere si amore vel odio dignus finaliter invenietur ?4

PHILOSOPHUS. — In præinductis nescio quid de Antichristo mihi locutus es. Quid autem per Antichristum intelligas, prorsus ignoro.

THEOLOGUS. — De hoc specialem tractatum inducam. Interim autem paulisper pausemus. Tu vero tempore hujus pausæ, authenticam lege Scripturam; et quidquid in ea tibi obscurum inveneris, tempore opportuno inquirendo proponas.

Footnotes

  1. Ps. LXXXVIII, 8. ↩

  2. Ps. XXIV, 10. ↩

  3. Rom. xi, 34. ↩

  4. Eccle. ix, 1. ↩

Chapter 108 of 187