Skip to the text

Articulus 17

Disputatio Philosophi, qualiter in angelis peccatum cadere potuit.

PHILOSOPHUS. — (1) Quum voluntatis objectum sit bonum apprehensum, nunquam potest esse peccatum vel error in voluntate, nisi præcedat error aliquis in intellectu seu rationis judicio. Intellectus namque voluntatem dirigit, eique suum repræsentat objectum. Sed quum angelus sit immaterialis substantia, non est in ipso nisi intellectualis cognitio. Talis autem cognitio secundum se esse non potest erronea, quia ex defectu intelligendi error substantiæ intellectualis procedit. Nam in eo quod quis intelligit, non utique errat. Unde secundum Aristotelem, intellectus est semper rectus, phantasia autem est recta et non recta. Nullo igitur modo in angelis peccatum vel error cadere valuit.

(2) Denique, secundum Aristotelem, omnis peccans est ignorans. Quum ergo angelus sit a principio omni naturali perfectione completus, nequaquam erat ignorans: ergo nec peccans.

(3) Præterea dupliciter contingit peccare, secundum Aristotelem, videlicet: vel ex electione mali finis, sicut dum quis corruptus est habitu pravo, quoniam habitus inclinavit in proprios actus: ut luxuriosus ex proposito actus venereos cupit; vel ex impetu passionis rationem ab actuali consideratione boni et veri retrahentis: et talis, secundum Aristotelem, passione cessante, dolet et pœnitet. Sed horum nullum in angelo statim creato esse valebat: quia nec habitum malum habebat, nec passionem, quoniam passio in sensitiva dumtaxat parte consistit.

(4) Adhuc, secundum Peripateticos, intelligentia, quam tu angelum nominas, est agens infallibile, et non errans: nullatenus ergo peccare valebat. Amplius, quum angeli sint primæ atque dignissimæ Dei creaturæ, sunt Deo simillimæ et divinæ naturæ perfectionem imitantes plenissime. Deus autem omnino incommutabilis est. Quomodo ergo illi deiformes intellectus, non solum mutari, sed et insuper peccare valebant?

(5) At vero, angelus sine discursu et compositione, simplici scilicet apprehensione, intelligit. In simplicium autem apprehensione non accidit error per se, nec in agnitione proprii objecti. Quum ergo angelus deiformem intellectum habeat, ipsasque entium quidditates et proprietates puro ac simplici intellectu sine phantasmatum permixtione cognoscat, nullatenus, ut apparet, vel errare vel peccare valebat.

(6) Præterea, angelus est semper in actu: non ergo potest peccare, quoniam secundum Aristotelem, in his quæ semper in actu sunt, malum non accidit. Ideo nempe, secundum Avicennam, supra sphæram lunæ malum consistere nequit.

Chapter 104 of 187