Skip to the text

Articulus 19

De comparatione multitudinis angelorum ac dæmonum, hominumque malorum et electorum.

PHILOSOPHUS. — Ante jamdudum de beatorum multitudine angelorum locutus es. Nunc vero de dæmonum qui prolapsi sunt numero, quæro an tot sunt quot angeli sunt.

THEOLOGUS. — Nequaquam. Fertur namque decimus chorus cecidisse: non quod aliquando decem angelorum chori vel ordines fuerint, sed quoniam tot peccaverunt, quot ad unum pertinent chorum. Non tamen hoc præcise intelligendum existimo. Sic ergo decima circiter angelorum pars cecidit.

PHILOSOPHUS. — Omnes ergo qui prævaricati sunt, de uno choro fuerunt?

THEOLOGUS. — Nec hoc arbitror. Imo de singulis choris aliqui peccasse creduntur, præsertim quum Apostolus noster, quosdam eorum principes, quosdam autem potestates appellet.1 Et ad hoc sunt auctoritates et rationes quas forsitan introducam.

PHILOSOPHUS. — Quid de hominum numero putas ?

THEOLOGUS. — Secundum Gregorium, tot sunt homines electi futuri, quot sunt angeli sancti. Tantus autem erit numerus reproborum, ut comparatione eorum, electi (qui tamen angelis pares putantur) pauci vocentur, sicut scriptum est :2 Multi sunt vocati, pauci electi.

PHILOSOPHUS. — Numerus ergo hominum damnandorum multitudinem dæmonum incomparabiliter quasi excedet ?

THEOLOGUS. — Sequi videtur ex prædictis, quod plures erunt homines reprobi, quam simul angeli sancti hominesque electi ac dæmones universi. Omnino enim apparet, quod plus quam in duplo excedet numerus hominum impiorum multitudinem hominum electorum : aliter comparatione eorum electi non essent pauci vocati. Quum ergo par sit hominum electorum ac angelorum pluralitas, ad minus tot exsisterent reprobi, quot sunt electi homines ac angeli sancti. Quumque multo plures putandi sint, quemadmodum comparatio illa insinuat, et dæmones ipsis angelis valde pauciores consistant, consequens fit plures futuros homines reprobos, quam sint angeli boni ac dæmones electique homines. Hæc tamen sic dixerim in quantum ex præinducta auctoritate consequitur, et Sanctorum dictis concordat. — Præterea, sicut in beatitudinis patria uniuscujusque Sanctorum felicitas alios quoque Beatos exhilarat, sic in inferno cujuslibet pœna alterius miseriam auget.

Footnotes

  1. Ephes. vi, 12. ↩

  2. Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩

Chapter 106 of 187