Skip to the text

Articulus 9

De angelorum custodia.

THEOLOGUS. — Docemur quoque, o Philosophe, singulis hominibus singulos esse deputatos angelos a conceptionis exordio, ut eos custodiant, a nocumentis præservent, ad bona instigent, et in his quæ ad beatitudinis adeptionem spectant, adjuvent atque provideant.

PHILOSOPHUS. — Secundum Peripateticos, intelligentiæ, quas tu angelos vocas, sunt loco et operatione immobiles: quomodo ergo ad humanam deputantur custodiam? Denique, secundum eosdem, intelligentiæ non multiplicantur nisi secundum numerum vel orbium, vel motuum eorumdem: non ergo singulis hominibus singuli deputati sunt angeli, quum hominum numerus, tam cœlorum quam cœlestium motuum numerum valde excedat. Præterea, quomodo agunt in homines?

THEOLOGUS. — De numero, ordine et natura substantiarum separatarum, aliter loquitur fides catholica, quam naturalis philosophia. Sed nunc accipiamus unum punctum, et cetera posterius pertractemus.

PHILOSOPHUS. — Nunc de ipsa custodia disputemus. Quid itaque necessaria est homini ista custodia? Nonne ratio fide illuminata sufficiens est?

THEOLOGUS. — Exigit ordo rerum, inferiora per superiora disponi ac regi. Quum ergo homo, ratione intellectualis quam sortitur perfectionis, cum angelorum natura communicet, atque ad eorumdem consortium ac felicitatis æqualitatem pertineat, prout ante ostensum est, ordinatissimum est homines angelorum directione gubernari, illuminari, juvari. Nec ratio cum fide sufficiens est, eo quod ab ultimo fine homo longissime distet, et propter adversas aerias potestates, propriamque fragilitatem ac multa pericula, difficillime ad eum pertingat. Unde angelica indiget ope, quæ adversarios nostros cohibeat, ne quantum desiderant atque possent, noceant, resistant, et tentent; gratiam quoque nobis procuret, ad bonum incitet nos, obsequium nostrum perficiat Deoque offerat.

PHILOSOPHUS. — Quomodo gubernant atque illuminant nos? et an localiter descendunt ad nos?

THEOLOGUS. — Gratiam infundere et sapientiam creando præstare, solius est Dei. Angeli vero nos gubernant, quia intellectum illustrant, intelligibiles ei species proponendo, itemque imaginativas formas in interiori sensu formando, ex quibus anima docetur, et quid operandum sit intuetur. Præterea dixi tibi, quod angelus illuc est ubi operatur, non circumscriptive, sed definitive. Ideoque angeli ad homines localiter veniunt, recedunt et redeunt, prout homo meretur, vel Deus disponit, vel ipsi decere agnoscunt.

PHILOSOPHUS. — (1) Non intelligo quomodo angeli intelligibiles et item imaginarias species in nobis forment, proponant et imprimant.

(2) Præterea, quum sint spiritus immateriales et simplices, qualiter moveri possunt? Sicut enim agere et movere est formæ, sic moveri et pati ad materiam pertinent.

(3) Insuper, quum tanta sit angelorum virtus et sapientia atque solertia, mirum est homines posse errare, quibus tales ac tanti adsistunt custodes.

THEOLOGUS. — Tria proponis. De quorum primo te tantum dubitare non decet, quippe qui in naturali sapientia tam eximius es. Nam et philosophi, tam Peripatetici quam Platonici, homines a motoribus orbium seu intelligentiis illuminari et dirigi adstruunt, licet singulis hominibus singulos præesse angelos non noverunt. Denique, sicut in libro Causarum dicitur, inferiores intelligentiæ vultus suos in superiorum lumina intelligentiarum projiciunt, atque ab eisdem docentur atque perficiuntur.

PHILOSOPHUS. — Quum nostra cognitio a sensu oriatur itemque dependeat, quomodo ab angelis doceri potest intellectus humanus?

THEOLOGUS. — Hanc dubitationem Avicenna aliique naturales solverunt. Verum est equidem quod nostra cognitio originem habet a sensu; sed quum anima scientiis atque virtutibus fuerit adornata, tunc cœlestium illuminationum capax efficitur.

PHILOSOPHUS. — An anima illuminationem ac intelligibiles formas ab angelo immediate atque in propria puritate recipit, an mediante corporeo aliquo medio?

THEOLOGUS. — Hæ quæstiones ad fidei necessitatem non pertinent, et sicut de eis varie senserunt philosophi, sic et theologi. Hoc autem palam, quoniam quod in corporalibus facit situs, hoc in spiritualibus efficit ordo. Quum ergo sit anima in umbra intelligentiæ condita, naturaliter utique ab ea illuminari potest; sed an mediante corporali vehiculo, vel spiritualiter influendo, an formas imaginativas formando, disputabile est. Verumtamen hoc certissime noveris, quia secundum fidem, etiam indocti, illitterati, pueri, imo infantes, vicissim divinitus spiritualiter supernaturali manerie illustrantur: quod de anima Christi ante innotuit, et de Joanne Baptista cognoscimus.

PHILOSOPHUS. — Quoniam ea quæ fidei sunt pertractanda assumpsimus, de his te fatigare amplius nolo. Ad secundum ergo responde.

THEOLOGUS. — Quoniam grandis et nimium grandis nobis restat via, ea quæ per se atque directe ad fidem non spectant, celeriter percurramus. Ad secundum igitur dico, quod sicut angeli non habent materiam philosophicam, nec corpus sibi unitum, ita nec successivum temporalemque motum habent, sed in instanti moventur.

PHILOSOPHUS. — Numquid ergo in eodem instanti sunt in cœlo et apud nos?

THEOLOGUS. — Nequaquam; sed quum non sint puri actus, imo sint potentialitate permixti, moventur loco, non tempore discreto. Ponunt autem theologi tempus discretum, in quo sunt plura nunc vicissitudinata ac proxima: et sic, inter nunc quo est angelus in cœlo, et quo est in terra, est nunc medium in quo movetur.

PHILOSOPHUS. — De hoc plurima sciscitarer; sed ob causam jam tactam postpono. Quid itaque ais ad tertium?

THEOLOGUS. — Multos hominum deperire, imo salvari paucissimos, nec divinæ providentiæ, nec angelicæ est custodiæ derogans. Nam quum sit homo arbitrii liberi, volens ratiocinansque, non decet eum a Deo vel angelo gubernante compelli aut necessitari, sed moveri et allici, semper nihilo minus propriæ electioni relinqui.

PHILOSOPHUS. — Pagani atque increduli universi, numquid et ipsi angelos singulos habent?

THEOLOGUS. — Prorsus habent.

PHILOSOPHUS. — Ad quid, quum nihil prosint eisdem?

THEOLOGUS. — Propter nostram malitiam non desinit bonitas Dei operari quod in se est, eamque decet, et entium ordo requirit. Ideo omnes homines angelos habent custodes: quoniam sicut naturaliter reguntur corpora mundana a supermundanis cœlorum corporibus, sic naturale est homines ab angelis gubernari. Porro, quod dicis hanc eis nihil prodesse custodiam, scito quod partim prodest, partimque (licet accidentaliter) obest. Prodest quippe, quoniam tam malus nemo esse potest, quin ad minus per custodem angelum a multis retrahatur peccatis. Non enim in toto frustratur angelorum solertia, vel Creatoris intentio. Obest quoque per accidens, quoniam inde damnatio nostra gravior justiorque videtur, et peccata quoque enormiora, quod tantis ac talibus parere nolebamus custodibus.

PHILOSOPHUS. — Qualiter pareremus quos nec novimus neque audivimus?

THEOLOGUS. — Hoc nostra est culpa, quod non novimus eos. Ipsi nempe invisibiliter animæ nostræ loquuntur, exhortando monendoque eam. Nos autem exterius fusi, ad caduca conversi, in peccatis demersi, non advertimus neque sentimus eorum instinctum. Si vero quod in nobis est faceremus, eorum utique ope ad salutem pertingeremus.

PHILOSOPHUS. — Jam, si tibi videtur, de ordine angelorum et numero disseramus.

Chapter 96 of 187