Articulus 20
De naturali scientia potestateque dæmonum.
THEOLOGUS. — Præterea, sicut prædixi, secundum divinum Dionysium in libro de
Divinis nominibus, naturalia dona, utpote acumen ingenii, scientiæ claritas, naturalis quoque potestas, in dæmonibus integra atque perfecta manserunt. Ideoque quæcumque de naturali angelorum scientia, virtute ac perfectione sunt dicta, de dæmonibus quoque accipi par est.
PHILOSOPHUS. — Utrum tanta est naturalis perfectio in dæmonibus, quanta philosophi attribuerunt intelligentiis ?
THEOLOGUS. — Quidquid secundum veram philosophiam intelligentiis attribui potest, hoc dæmonibus convenit quoad subtilitatem scientiæ, ac potestatis vigorem, et simplicitatem essentiæ; et multo amplius quibusdam dæmonibus naturaliter competit, præsertim Lucifero.
PHILOSOPHUS. — Qualiter hoc ?
THEOLOGUS. — Secundum Peripateticos, ut ante jam claruit, numerus intelligentiarum compar est numero cœlorum, vel cœlestium motuum; secundum fidem autem christianam, innumerabilis est multitudo angelicorum spirituum : ideoque sublimiorum ordinum angeli, qui semper Deo adsistunt, nec cœlos movent, neque ad corporalia ministerium vel habitudinem habent, incomparabiliter eminentiores perfectioresque sunt intelligentiis prout philosophi de ipsis locuti sunt. Ipsi equidem de eis locuti non sunt nisi in quantum hunc sensibilem mundum gubernant, et ad orbes cœlestes proportionem ac habitudinem sortiuntur, eisque influunt. Quum itaque, secundum prædicta, Lucifer omnium angelorum, etiam stantium, altissimus fuerit; cogitari non potest quantum ejus naturalis dignitas seu perfectio, intelligentiæ summæ quæ secundum philosophos primo mobili præsidet, perfectionem excedat.
PHILOSOPHUS. — Adverto ex præinductis, inæstimabilem esse naturalem Luciferi perfectionem in scientia atque potentia.
THEOLOGUS. — Unde hoc elicis ?
PHILOSOPHUS. — Secundum præhabita, singuli angeli specifice differunt. Quilibet ergo eorum, ascendendo ab infimo usque ad summum, alium essentiali perfectionis gradu transcendit. Lucifer igitur tot essentialibus perfectionum gradibus infimum angelum excedit, quot sunt angelorum supposita, quæ omnem æstimationem exsuperant.
THEOLOGUS. — Laudo ingenium tuum. Et certe cum viro ingenioso et docili disputare jucundum est. Porro horum te volo tenacem habere memoriam, quoniam ad futura utilissima erunt. Veraciter namque dici non valet quanta sit Luciferi naturalis perfectio, industria, subtilitas, potestas, scientia. Ideo nunc homines tentare non sinitur; sed in diebus filii perditionis solvendus est: de quo tibi plura dicere habeo.
PHILOSOPHUS. — Nunc breviter de scientia dæmonum tracta.
THEOLOGUS. — In creatione angelorum concreatæ sunt eis species rerum, sicut et angelis sanctis. In ipsis ergo sunt species ordinis universi: ita quod ordinem rerum, virtutem stellarum, cursus cœlorum, vires herbarum, omniumque qualitatem naturalium rerum optime noverint; et eo subtilius, quo simplicioris essentiæ sunt, altiorisque perfectionis specificæ. Sicut igitur angeli per formas suas intelligibiles, particularia et ea quæ ipsis contingunt agnoscunt, in quantum illæ ab idealibus divinæ mentis deductæ sunt formis; ita et dæmones naturali scientia, particularia eorumdemque proprietates et opera noscunt. Cordium vero intueri secreta, solius est Dei: quippe cui soli voluntas ad nutum paret atque subjicitur, et ab eo dumtaxat influxionem impressionemque sortitur. Dæmon ergo per speciem concreatam cognoscit rem et quæ in ipsa sunt. Sed antequam causa contingens actualiter operatur, non est in ea effectus ipsius, nec est determinata ad ipsum: ideo talia pure contingentia non noscit dæmon, nisi quum actu in causa sunt.
Denique alia est dæmonum naturalis cognitio non adeo certa, per signa, id est, ex quibus frequenter effectus consequitur. Talia quoque per experientiam et longitudinem temporum, subtiliter indagant et sciunt. Quamvis etenim a rebus notitiam non accipiant, nec propter localem propinquitatem aliquid magis conspiciant, uti nec angelus; hæc tamen experimentalis scientia temporum diuturnitate acuitur, quoniam in se ipsis comparationem argumentationemque faciunt.
Tertia etiam eis cognitio competit, non naturalis, sed per revelationem angelorum sanctorum, eorum videlicet quæ naturaliter sciri non possunt. Talia autem eis angeli, prout decere sciunt vel Deus disponit, insinuant.
Triplici itaque acumine vigent scientiæ, videlicet subtilitate naturæ, experientia temporum, et revelatione supernorum spirituum.
PHILOSOPHUS. — Quid de naturali eorum potestate censendum edisseris? Possuntne naturalium rerum activas passivasque virtutes colligere, mutuo applicare, ac ea efficere quæ in naturali rerum potentia continentur, seu quæ ex hujusmodi applicatione producuntur?
THEOLOGUS. — Propter naturalem suam industriam, propriæ quoque naturæ eminentiam, agere possunt in corpora inferiora, rerum semina congregare, eademque ad determinatam materiam applicare, et ea ad quæ se naturalis virtus extendit, producere. Insuper paulo ante pandebam quemadmodum in hominem agere atque imprimere queant.
PHILOSOPHUS. — Si hæc ita se habent, tunc multa miranda facere possunt, quoniam ut Avicenna testatus est, si agnosceret homo naturas virtutesque rerum, mirabiliora vere produceret, quam magica arte fieri possint.
THEOLOGUS. — Recte concludis. Denique verbo Avicennæ noster quoque Albertus concordat. Verumtamen de dæmonum potestate nolo jam in particulari profari, sed in communi dumtaxat. Postmodum autem in speciali inde diligentissime colloquemur, quando de divinatione et præstigiis atque miraculis quæ dæmonum ope fiunt, inquiremus.
PHILOSOPHUS. — Faciunt ergone dæmones in inferioribus istis corporibus, cuncta quæ complacent eis ?
THEOLOGUS. — Non quantum possunt nec quantum volunt, sed quantum permittuntur, efficiunt. Dixi enim superius qualiter angeli de ordine Virtutum eos coerceant, ne aliquid agant nisi prout divinæ providentiæ dispositio exigit vel permittit.
Chapter 107 of 187