Skip to the text

Articulus 7

Rationabiles considerationes de Sacramento altaris.

THEOLOGUS. — Paulo ante, quum de plenitudine gratiæ Christi confabularemus, declaravi (si retines) quemadmodum illa vicissim infinita, interdum vero finita dicatur.

PHILOSOPHUS. — Memini te dixisse etiam habitualem animæ Christi gratiam majorem esse gratia omnium simul Sanctorum, et quod plus amet Deus Christi humanam naturam, quam totum universum.

THEOLOGUS. — Optime recolis. Quumque veraciter ita sit, nihil (ni fallor) rationabilius, dignius justiusque consistit, quam ut Christus secundum quod homo, omnem reverentiam, honorem et gloriam quam potest, Deo Patri totique superbeatissimæ Trinitati rependat.

PHILOSOPHUS. — Aliter vere gratus non esset.

THEOLOGUS. — Hoc autem excellentiori convenientiorique modo fieri nequit, quam per hoc quod indesinenter Deo in Missarum offertur solenniis sub specie panis.

PHILOSOPHUS. — Unde hoc comprobas?

THEOLOGUS. — Summum Deo Trinitati honorem et laudem exhibuit, quando semetipsum pro nobis in crucis patibulo Deo Patri hostiam vivam atque pro totius mundi peccato satisfactoriam, non ex debito, sed spontanee obtulit.1

PHILOSOPHUS. — Hoc ex fidei fundamentis consequitur, et ante evidenter innotuit.

THEOLOGUS. — Talem ac tantum honorem nunc indesinenter nullo modo verius aptiusque Deo impendere potest, quam in hoc quod incessabiliter Deo offertur per sacrum mysterium, qui est semel oblatus in pretium.

PHILOSOPHUS. — Hoc mihi magis declara.

THEOLOGUS. — Sicut in passione sua pro peccatis nostris oblatus est quia voluit, exsolvens quæ non rapuit, atque per hoc honorem Deo injuste sublatum eidem restituit;23 sic nunc quotidie in Missæ officio pro nostris offertur peccatis, ac per hoc omnium divinorum fit commemoratio beneficiorum, laudatur, adoratur et glorificatur divina majestas, peccata nostra confitemur, damnamus, deplangimus, peccatores Deo reconciliantur, et omnipotenti immensoque Deo debita reverentia exhibetur. Denique ipse Christus ut homo, propter propriam dignitatem Deum hac sua oblatione summe honorat, quum tam pretiosissimam atque dignissimam et vere divinissimam hostiam, utpote proprium corpus et sanguinem, Deo immolandam præstat, et in ea divinæ clementiæ, dilectionis et bonitatis memoriam renovat. Nempe, quo homo qui per carnis atque vitiorum mortificationem sese Deo creatori sacrificium hostiamque obtulerit, dignior, major, aut sæculo aptior fuerit, eo Deum vehementius veneratur, ac magis meretur. Qualiter ergo Christus ut homo Deum Patrem adorandum honorat, et nobis quoque (non sibi) meretur, dum se tam indesinenter in hostia sacra immolari sacrificarique jubet?

PHILOSOPHUS. — Quum Christus passione sua pro mundi sceleribus plenissime satisfecerit, quid opus est eum quotidie pro hominum immolari peccatis?

THEOLOGUS. — Ubertim fassus sum tibi, quod licet Christus passionis suæ merito ac sanguinis pretio, pro peccato originali, imo et omni peccato, perfectissime satisfecerit quantum est ex parte ipsius; necesse est tamen ut meritum ejus nobis per applicationem quamdam communicetur atque præstetur. Hæc vero communicatio, licet in omnibus sacramentis Ecclesiæ fiat, potissime tamen in Eucharistia fit. Denique, quia indesinenter et quotidie Deum offendimus, hostia placationis incessabiliter indigemus.

Præterea, quo quis alium intimius amat, et item præcordialius diligit, eo sibi vicinius uniri desiderat. Si ergo pensemus quanta caritate nos Deus Dei Filius secundum divinitatem dilexit, nequaquam mirabimur, sed dulcissime et affectuosissime amplectemur, quod per carnem assumptam nobis in Sacramento copulari desiderat. Amoris est autem ista proprietas, ut amantem jungat amato. Quoniam ergo Christus secundum divinam naturam nos in tantum dilexit, ut sibi naturam nostram in unitate personæ conjungeret, quia proximior unio esse non valet : quid miramur quod per naturam assumptam nobis tam propinque uniri cupit, sicut præsenti peregrinationi possibile exstat? Et quoniam nunc per fidem, non autem per speciem ambulamus, non potest nobis nunc Christus per speciem copulari.4 Propter quod restat ut per Sacramenti velamen se nobis nunc copulet.

PHILOSOPHUS. — Certe sufficere potest unio per gratiam, et non exigitur unio ista Christi per essentiam.

THEOLOGUS. — Unio per gratiam quamvis vere supra omnia merita nostra posset sufficere, non tamen ardentissimo amatori hæc sufficit; nec ipsa perfecta est. Amplius autem, quo quis æstuantiori quempiam caritate complectitur, eo ipsi in omnibus potius auxiliatur, providet atque medetur. Quum ergo Christus secundum naturam divinam in tantum nos dilexerit, quod ad contemplandum, fruendum, possidendumque se nos fecerit (quod utique ad dulcissimam amicitiæ dilectionem veraciter pertinet), restat ut nobis sibi tam carissimis fidelissime, et ut tantam condecet caritatem, auxilietur, provideat et medeatur. Quum ergo sint, secundum præostensa, Christi sacramenta quædam medicinalia vasa, istud nullatenus perfecte fieri poterat, nisi in uno sacramentorum non solum gratia, sicut in ceteris, sed gratiæ insuper plenitudo gratiarumque fons vere contineretur. Ex hoc equidem gratia nobis copiosissime propinatur. Nam quo fonti quis magis appropiat, eo de rivis ipsius, quantum ex parte fontis est, exuberantius haurit.

PHILOSOPHUS. — Quum unio sit caritatis effectus, divinæ dilectioni Christi in

A Sacramento præsentia satis correspondet.

THEOLOGUS. — Adverte apertius. Quo amator perfectus dilecto suo beneficia plura impendit, eo digniorem ei dilectionis arrham et pignus, beneficiorumque memoriale relinquit dum ab eo recedit, quatenus dilectus gratus sibi exsistat. Quoniam ergo caritas Christi divina super nos, summa ac incomparabilis et vere incomprehensibilis exstitit, atque beneficia ejus omnem linguam ac rationem excedunt, congruebat ut Christus sponsam suam, quæ est Ecclesia, corporali præsentia post ascensionem relicturus, efficax eidem itemque condignum dilectionis pignus, passionis memoriale, beneficiorumque arrham desereret. Elucescit autem quod nobilius memoriale, pignus seu arrha esse non valuit, nisi corpus ejus et sanguis, quippe quæ pro nobis assumpsit et obtulit, atque divinæ personalitati conjunxit. Prorsus ergo decebat sub sacramento isto mirabili, dominicæ nobis dilectionis, passionis et beneficentiæ memoriam relinqui perpetuam.

PHILOSOPHUS. — Libenter te audio, quoniam rationes istæ quanquam rebellem non cogant, dulciter tamen sonant, et rationabilem esse fidei traditionem insinuant. Nunc ergo procede.

THEOLOGUS. — Universa Ecclesiæ sacramenta ad futuram adipiscendam salutem ordinata institutaque sunt. Futuram autem beatitudinem adipisci nequimus, nisi in quoddam spirituale esse transferamur : et hoc in Baptismo contingit, in quo denuo nascimur. Post adeptionem vero spiritualis consistentiæ, sicut egemus aliquibus spirituales morbos, id est peccata, curantibus; sic quoque egemus spirituali edulio, esse spirituale conservante, alente et roborante. Unum ergo sacramentorum cibus est animæ. Cibus vero non tantum virtualiter, sed substantialiter quoque vult uniri cibando. Quum ergo in Eucharistiæ sacramento Christus nobis per modum cibi præstetur, ideo substantialiter in eodem continetur.

At vero in lege naturæ, lege etiam scripta, varia erant holocausta, non per se efficacia, neque placentia, nec ultimate intenta, sed cujusdam futuri et veri sacrificii typus, signum atque figura : quod inde clarissime constat, quia gratiam non continebant, et eadem etiam idolis immolabantur a gentibus. Et quod Deus toties eadem in Prophetis reprobat (sicut scriptum est :5 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum), certum est signum quod veteris legis hostiæ, ad veram hostiam per se ipsam efficacem atque placentem ac ultimate intentam, non alterius typum, ordinabantur. Talis igitur est hostia novæ legis, legis utique gratiæ. Sed nulla esse potest hostia talis, nisi corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi. Necessario ergo in nova lege corpus Christi et sanguis Deo sacrificantur.

PHILOSOPHUS. — Ante te dixisse recordor, legem veterem a Deo donatam. Quomodo igitur modo testaris Deum illius sacrificia legis reprobasse?

THEOLOGUS. — Pro tempore bona erant. Sed quia signa erant veræ hostiæ, neque per se sanctificantia, nec sine fide Christi sufficientia; ideo reprobantur, ne videlicet Judæi in illis statuerent sibi salutem. Denique hoc tibi posterius clarius pandam. Intendo enim adhuc firmioribus stabilimentis fidem fulcire, et ad particularia ejus fundamenta magis descendere. Enimvero ostensurus sum tibi, quod sicut Eucharistiæ sacramentum est summe mirabile, sic a Deo tam evidenter, tam multiformiter, tamque singulariter declaratum, ut sit summe credibile, nec aliqua de veritate ipsius hæsitatio sit habenda. Deus namque cognoscit nostrum figmentum, nec requireret a nobis tam incomprehensibilia credi, nisi plenissime atque aperte ostenderet se talium esse actorem.6

PHILOSOPHUS. — Hoc affectuose exspecto, promissionemque tuam lætanter suscipio.

THEOLOGUS. — Undique quærit Deus occasionem subveniendi atque salvandi. Quum itaque fides sit tanto amplius meritoria, quo minus comprehensibilis; ideo quoque Deus hoc Sacramentum tam mirabiliter instituit, quatenus nos credendo maximum meritum sortiamur, et etiam ut rationem nostram divinæ auctoritati omnino subdamus.

Porro finaliter addam quod in superioribus tetigi, non scilicet me comprehendere posse, quod Jesus iste quem colimus, tam incomprehensibilem doctrinam et fidem, præsertim autem de Sacramento, tradidisset, si a Deo non fuisset, sed se ipsum quæsisset. Omnes enim qui proprium honorem quærebant, sive hæretici sive legislatores pestiferi, a fidei difficultate, prout poterant, recedebant, ea docentes ad quæ homines amplius inclinantur, et quæ humanum intellectum non multum excedunt, quemadmodum intuentibus legem Mahometi, hæresesque Arii, Nestorii ac similium, constat.

PHILOSOPHUS. — Hanc considerationem superius approbavi.

THEOLOGUS. — Adhuc unum formabo articulum, ex naturali consideratione pro viribus fidem Eucharistiæ comprobando esse possibilem itemque credibilem.

Footnotes

  1. Ephes. v. ↩

  2. Ps. LXVIII, 5. ↩

  3. Is. LIII, 7. ↩

  4. II Cor. v, 7. ↩

  5. Ps. LXVI, 3. ↩

  6. Ps. cii, 14. ↩

Chapter 94 of 187