Skip to the text

Articulus 13

Investigatio Philosophi, quomodo angeli tam boni quam mali, singulares actus et circumstantias hominum cognoscere queant.

PHILOSOPHUS. — Dubitatio insuper mihi exoritur. Si enim angeli hominibus per custodiam præsint, oportet quod omnia quæ circa homines accidunt sciant, et individuales quasque proprietates ipsorum cognoscant. Quomodo itaque hoc esse possit non video.

THEOLOGUS. — Ad hoc quidam diversimode respondent. Sed illa omitto, et nunc tecum suppono quod angeli incorporei sunt, et materiali sensu carentes : propter quod cognitionem a rebus visibilibus accipere nequeunt. Nec etiam sufficit fidei nostræ Avicennæ positio, qui licet salvet intelligentias singularia posse cognoscere, salvare tamen non potest neque concedit quod Deus vel intelligentiæ seu angeli singularia noscant secundum hic et nunc, ceterasque individuales conditiones ac circumstantias.

PHILOSOPHUS. — Quid ergo respondes?

THEOLOGUS. — Formæ intelligibiles quas angeli habent, ab ideis divinæ mentis procedunt, idealiumque formarum virtutem proportionabiliter servant et continent. Sicut ergo Deus per ideas seu exemplares suæ sapientiæ rationes, omnia distincte cognoscit, in quantum ideæ sunt formæ totius substantiæ rerum productivæ, videlicet et formæ, itemque materiæ quæ individuationis est radix; sic species intelligibiles angelorum prout expressæ et exemplatæ atque productæ sunt ab idealibus formis, certam atque distinctam singularium notitiam causant.

PHILOSOPHUS. — Secundum hoc, angeli omnia præscirent quæ nobis contingere possunt; et quum singularia infinita sint, infinita cognoscerent.

THEOLOGUS. — Non omnia quæ nobis futura sunt atque contingere possunt, angeli prævident. Nam per inditas sibi species cognoscunt causas in natura ordinem habentes, et quidquid in causis illis est determinate, vel simpliciter, aut frequenter. Futura autem contingentia, in causis suis determinata non sunt, ideo non ante in eis cognoscuntur, quam determinationem acquirant: quod tunc fit dum actualiter fiunt. — Ad aliud dico, quod singularia non sunt simpliciter infinita. Angeli autem una specie unoque actu, plura intelligunt. — Porro, quæ de naturali cognitione ac speciebus connatis angelorum sunt dicta, de dæmonibus quoque accipi debent: quoniam ut Dionysius apertissime fassus est, naturalia dona in dæmonibus splendidissima, integerrima ac perspicacissima perseverant.

PHILOSOPHUS. — De dæmonibus grandis mihi disputatio tecum erit.

THEOLOGUS. — Paulisper exspecta ut quæ de angelis restant inducam.

Chapter 100 of 187