Skip to the text

Articulus 16

De dæmonibus et impugnatione ipsorum.

THEOLOGUS. — Præterea, quemadmodum tibi disserui singulis præesse ad custodiam angelos sanctos, sic noveris singulos quoque homines dæmonem aliquem ad exercitium, malorumque habere instinctum.

PHILOSOPHUS. — Nonne sufficit homini fragilitas propria, itemque difficultas perveniendi ad Deum, nisi ab exteriori quoque impugnatore tentetur?

THEOLOGUS. — Plane sufficeret. Sed quoniam hæc vita via est et peregrinatio atque exsilium, statuique militiæ similis, exigit ordo rerum et conditio hominis, ut permittatur tentari, id est ab adversariis Regis sui impugnari, quatenus fides ejus et caritas in Deo probentur, ac per hoc gloriosius coronaretur, si tentationis spiritui efficaciter fideliterque restiterit.

PHILOSOPHUS. — Breviter mihi insinua quid de dæmonum natura et qualitate putes censendum, an scilicet naturaliter mali sint, an non.

THEOLOGUS. — Veritatis Scriptura testante, didicimus angelos bonos ac malos omnes simul a Deo esse creatos, nec beatos, nec miseros, nec bonos bonitate meritoria, neque malos, sed in quadam perfectione naturali, vel informi a gratia, vel formata gratia, non tamen beatifica, sed ad beatitudinem perductiva. Horum spirituum mox post creationis exordium suæ, quidam ad Deum conversi sunt per cognitionem atque amorem; quidam autem ad se ipsos conversi, propriumque honorem inordinatissime cupientes, a Deo aversi sunt, et ingrati inventi. Porro, ad Deum se convertentes, ipsa sua conversione gratiam confirmationis veramque felicitatem sortiti sunt, et angeli appellati; aversi vero irreparabiliter a Deo repulsi sunt, damnati, dæmonesque vocati.

PHILOSOPHUS. — Angeli ergo et dæmones, in communi loquendo, in naturalibus distinctionem non habent; sed sicut angeli incorporei et a principio in naturalibus perfecti exsistunt, ita et dæmones.

THEOLOGUS. — Vere concludis: nam in communi loquendo, de naturali eorum potestate atque scientia conforme videtur esse judicium; in speciali autem, quidam dæmones aliquibus angelis in naturalibus excellentiores creduntur. De quo postea colloquemur lucidius.

PHILOSOPHUS. — Qualiter tentare homines queunt?

THEOLOGUS. — Proportionabiliter sicut angeli sancti homines sua præsentia roborant intellectum illustrando, species videlicet ei vel influendo, vel in imaginativa potentia eas formando; sic dæmones per virtutem subtilitatemque suæ naturæ, licet in essentiam animæ immediate agere nequeant, in corpus tamen imprimere possunt, organa immutando, sanguinisque fluxum inducendo, ex quibus anima ad concupiscendum disponitur, et ad mala plurima inclinatur. Insuper, varias formas ac multa phantasmata animæ repræsentant, et ad memoriam ea reducunt quæ oblivisci oportet. Ea quoque quæ recolenda sunt, a mentis memoria delent: non tamen directe, quoniam in mentem animæ directe non influunt; sed indirecte, quia dum hominem inutilibus occupant, malisque meditationibus intentum efficiunt, a consideratione utilium atque bonorum eum impediendo avertunt.

PHILOSOPHUS. — Ut cerno, quæ jam de angelis dicta sunt, quomodo videlicet in corporalia agant et moveant, hic quoque reminisci et contueri oportet. Sed quod plurimum movet inducam.

THEOLOGUS. — Sapienter propone.

Chapter 103 of 187