Articulus 10
De numero angelorum et ordine.
THEOLOGUS. — Aliter, sicut disserui, de numero et ordine substantiarum immaterialium quas philosophi intelligentias, nos autem angelos appellamus, erudit fides, quam philosophia humana.
PHILOSOPHUS. — Sicut prætetigi, secundum summos Peripateticos, numerus intelligentiarum vel parificatur motibus qui in cœlestibus sunt, [vel mobilibus,] ut tot sint intelligentiæ quot motus cœlestes, aut certe quot sunt mobilia. Nunc ergo declara quid christiana testetur doctrina.
THEOLOGUS. — In Propheta verissime scriptum est: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.1 Quod de angelis et Deo cui adsistunt et ministrant, accipi par est.
PHILOSOPHUS. — Incomparabiliter pene excedit numerus iste angelorum, numerum a philosophis assignatum. Sed dic an numerus prætaxatus determinate designet multitudinem angelorum, an non?
THEOLOGUS. — Hanc quæstionem Areopagita Dionysius solvit in libro de Hierarchia cœlesti. Nullo enim modo numerus iste complectitur multitudinem angelorum, sed in eo innuitur quod prorsus innumerabilis sit angelorum pluralitas. Scriptum quippe agnoscimus:2 Numquid est numerus militum ejus, id est angelorum Dei? Denique dixi tibi, singulis præesse hominibus angelos singulos: qui tamen omnes de novem angelorum ordinibus infimum chorum constituunt, ut Dionysius docet et probat. Ad minus ergo tot sunt de infimo ordine angeli, quot nunc in universo mundo homines sunt : et forte multo plures exsistunt. Certum autem opinor jam actu plures esse homines in mundo, quam numerus tibi inductus contineat. Plures igitur sunt de infimo ordine angeli, quam millia millium, et decies millies centena millia.
PHILOSOPHUS. — Quot ponis ordines angelorum ?
THEOLOGUS. — Deo revelante, non homine indagante, scimus quia novem sunt, videlicet : Angeli, Archangeli, Principatus, Potestates, Virtutes, Dominationes, Throni, Cherubim, Seraphim.
PHILOSOPHUS. — Cur dicta sunt millia millium ministrare, decies vero millies centena millia Deo adsistere ?
THEOLOGUS. — Quanquam omnes angeli sancti intima Dei visione feliciter perfruantur, quidam tamen ad ministeria exteriora mittuntur : et hi ministrare dicuntur, quamvis et ipsi Deo adsistant. Qui vero ad exteriora non mittuntur agenda, appropriate perhibentur adsistere, quoniam ad inferiora nunquam descendunt.
PHILOSOPHUS. — Quum omnes angeli qui hominibus præsunt, de infimo choro sint, videtur quod soli infimi ordinis angeli administrent.
THEOLOGUS. — Angelorum ministerium non tantum consistit in custodia hominum, sed in aliis multis. Sed quoniam hoc tibi evidenter pandere nequeo, nisi cœlestium hierarchiarum angelorumque ordinum distinctionem ac proprietates posuero, ideo hanc quæstionem in sequenti articulo declarabo. Nunc vero id tantum perhibeo, quod de pluribus choris quam uno mittuntur.
PHILOSOPHUS. — Dilationem hanc æquanimiter fero. Unum autem interrogo : suntne numero pares, angeli singulorum chororum ?
THEOLOGUS. — Non.
PHILOSOPHUS. — An plures continentur in inferioribus choris quam superioribus ?
THEOLOGUS. — Secundum sacratissimum, divinissimum ac theologicissimum Dionysium, quo fuerit in cœlestibus hierarchiis ordo superior, eo plures in ipso angeli continentur : sicque descendendo, semper chorus inferior pauciores continet angelos. Et huic positioni S. Thomas consentit.
PHILOSOPHUS. — Secundum hoc, angelorum numerus prorsus omnino inæstimabilis exstat.
THEOLOGUS. — Verum est quoad nos. Verumtamen non dumtaxat Deo, sed omnibus insuper Beatis in patria certissime agnitus est omnium qui in cœlis sunt angelorum ac hominum numerus.
PHILOSOPHUS. — Hoc ipsum ante probasti, quum de felicitate disputabamus Sanctorum. Sed parum tibi objicio. (1) Nam, ut Aristoteles arguit, conformis est numerus motorum atque mobilium. Quum itaque intelligentiæ motores sint orbium, non multiplicantur ultra orbium numerum, vel motuum eorumdem.
(2) Præterea, ordo rerum connexionem sortitur, et non multiplicantur entia, nisi secundum exigentiam ordinis universi. Non ergo multiplicantur substantiæ separatæ, nisi ut exigit ordo cœlestium orbium, qui cum eis connexi sunt.
(3) At vero, quo aliqua a primo ente minus recedunt ac distant, eo simpliciora sunt et minus multiplicantur. Distantia vero a primo, compositionis est ratio, et multitudinis diversitatisque causa. Sequitur ergo, quod quo in cœlis fuerit angelorum chorus Deo vicinior atque sublimior, eo pauciores in ipso contenti sunt angeli.
THEOLOGUS. — Tres rationes introduxisti : quarum est prima Aristotelis, secunda Rabbi Moysis, tertia autem Platonis. Porro rationes istas dissolvere facile est. Nam Aristoteles personaliter contestatus est rationem suam probabilem esse ac topicam, non autem demonstrativam. Itaque ad eam cito respondeo, quod inferiora ordinantur ad superiora, non autem econtra. Quum ergo substantiæ separatæ cœlestibus sint præstantiores mobilibus, ipsæ finaliter ordinatæ non sunt ad sphæras cœlestes. Unde non oportet eas parificari numero orbium, neque motionum cœlestium. Denique de ratione essentialique proprietate intelligentiæ non est movere orbes, vel mediante orbe in hunc mundum influere. Quamvis ergo motores cœlorum ipsis mobilibus pares sint in quantum motores, non tamen intelligentiæ.
Ad secundam quoque dicendum, quod intelligentiarum connexio ad orbes cœlestes non est essentialis, imo sine orbibus et esse et agere possunt, nec sunt ordinatæ ad orbes finaliter, sed concomitanter, sicut principale agens ad instrumentale. Verumtamen species universi instar numerorum connexæ sunt secundum naturalium gradus perfectionum.
Porro tertia ratio magis ponderanda est, quoniam propter eam B. Gregorius asserit in altioribus angelorum ordinibus pauciores esse personas seu angelos. Sed hoc ad fidem non pertinet, an plures an pauciores sint in altioribus choris. Nihilo minus magni Dionysii positionem salvando, cui utique magis consentire oportet, dicendum quod ratio ista necessaria non est, nisi ad hunc sensum quod angeli Deo viciniores, sunt simplicioris essentiæ, quia plus habent de actu, et minus de potentialitate admixtum. Non tamen oportet ut numerus personarum sublimiorum chororum, minor sit numero angelorum chororum inferiorum. Et hoc rationabiliter dicitur. Quum enim in Deo instituta sit mundi molitio, ut in rebus creatis resplendeat divina perfectio, decet ut prima ac summa in ordine vehementius multiplicentur, quatenus per hoc divina perfectio in entibus excellentius elucescat.
PHILOSOPHUS. — Nunc juxta promissum, de distinctione ordinum angelorum prosequere.
Footnotes
Chapter 97 of 187