Articulus 18
Determinatio Theologi, quomodo in angelo poterat peccatum accidere, et præinductarum objectionum solutio.
THEOLOGUS. — Concordavimus ante in hoc, quod secundum Peripateticos, dæmones ponendi non sunt: quos tamen esse experientia infallibiliter docet. Ideoque secundum eorum doctrinam est difficile manifestare quemadmodum in angelo peccatum cadere potuit. Verumtamen hoc ipsum tibi, Deo præstante, ostendam.
PHILOSOPHUS. — Hoc affectanter exspecto.
THEOLOGUS. — Sicut omnis creatura, eo ipso quo creatura est, de se nihil est, et in nihil tendens atque vertibilis, nisi indeficienter conservetur a Deo (quod Albertus asserit, Aristotelem quoque dixisse et Avicennam palam testatur); sic omnis intellectus creatus, in quantum est creatus, peccare et ab ultimo fine potest deficere, nisi supernaturali aliquo dono immobilitetur in Deo. Sic ergo angelicus spiritus, in quantum erat creatus, labilis atque defectibilis exstitit: unde et peccare valebat. — Præterea, quum bonum et finis coincidant, secundum omnes philosophos, idem est ordo bonorum et finium. Sicut itaque solus Deus est primum summumque bonum, sic ipse solus est universorum ultimus finis. Omnia igitur ordinantur in ipsum; et ipse ad aliud non ordinatur, sed est sibi ipsi causa et finis. Quidquid autem ordinatur ad aliud, peccat et deficit, si non convertatur ad illud, quum peccatum sit recessus ab ordine. Angelus vero liber fuit, et ad Deum ordinatus. Per naturam ergo se avertere a Deo atque ad aliud convertere potuit. Solus autem Deus qui sibi ipsi finis est, hoc naturaliter habet, ut peccare non queat.
PHILOSOPHUS. — Qua forma et quo ordine aversus est angelus a Deo?
THEOLOGUS. — Angelis conditis, dereliquit eos Deus ut considerarent se ipsos, ac per hoc Creatori grati exsisterent, et ei adhærerent. Quoniam ergo omnes angeli in naturali sapientia perfecti creati sunt, in hoc errare non poterant, quin se a Deo creatos cognoscerent. Verumtamen hæc bona quæ per creationem a Deo erant adepti, quidam eorum non referebant ad Deum. Unus ergo summusque angelus in omni naturali decore ac sapientia excellentissimus, se ipsum a Deo factum cognoscens, non ordinavit nec retulit se propriamque perfectionem ad Deum ac ultimum finem. Sed considerans se in se, atque ingenita propria pulchritudine delectatus, nec datam sibi eminentissimam dignitatem Creatori cum gratiarum actione adscribens, sed se omnium creaturarum splendidissimam, itemque per naturalem decorem altissimam pensans, a Deo aversus est, et ad se ipsum conversus, desiderans sic ceteris angelis dominari ratione eminentiæ naturalis, quemadmodum universis elegantior exstitit.
Unde elucescit, peccatum ejus fuisse superbiam. Nam excellentiam istam inordinate expetiit, quia sub ordine ultimi finis non permansit. Quandocumque enim aliquis sub priori altiorique fine ac principe constituitur, contingit peccatum si vel ipse se suo superiori non subjiciat, vel si sibi subjecti ei extra ordinem primi superiorisque finis obediant: velut si dux sub rege non subdat se regi; vel si milites duci contra regis decretum obtemperent: et hoc erat peccatum angelorum, primo apostatæ angelo, scilicet Lucifero, adhærentium, quoniam ei extra ordinem ultimi finis parebant, quum tamen ei adhærere non debebant, nisi in quantum ipse suo se superiori subjecisset.
PHILOSOPHUS. — Summus ergo angelorum primo omnium iniquitatem concepit, et superbiæ suæ conceptum aliis prodidit, atque quos potuit sibi attraxit: sicque ceteris peccati occasio fuit.
THEOLOGUS. — Ita plane erat.
PHILOSOPHUS. — Precor te, angelus tam sublimis et sapiens hanc superbiam voluntate non concupivit, nisi intellectu quoque conceperit eam.
THEOLOGUS. — Ita est. Nam sine prævio intellectus judicio, voluntas nihil desiderat.
PHILOSOPHUS. — Dum igitur Lucifer istam malignitatem mente concepit, et ad effectum transferre optavit itemque sategit, scivitne se errare et injuste cogitare ac agere? Si scivit, non est verisimile quod hujusmodi cogitationi consenserit; si non scivit, non utique tam sagax subtilisque exstitit.
THEOLOGUS. — Dupliciter tibi respondere jam valeo. Primo, nam ut ait Bernardus: Scivit se male cogitare et agere; non tamen suspicabatur Deum illud ulcisci debere. Quia enim solam Dei bonitatem erat expertus, justitiæ non est rigorem censuramque veritus.
Secundo dici potest cum S. Thoma, quod aliquis potest in communi de operandis rectum habere judicium, nihilo minus circa particulare agendum errare. Et quidem nobis hoc accidit ex passionis impulsu. Passio autem hujusmodi in angelis, quum incorporei sint, locum non habet. Attamen potuit in eis intellectus deficere circa particularia opera, in quantum unum considerando, illique nimis inhærendo, ab alterius consideratione impediebatur. Est autem aliquid appetibile secundum unam considerationem, quod tamen universis pensandis pensatis, fugibile est atque vitandum. Itaque angelus se in se nimis considerando, non autem se in ordine ad Creatorem sapienter pensando, appetivit excellentiam propriam non secundum divinæ æquitatis exigentiam, volens ceteris angelis causa perfectionis exsistere, eisque ex propria potestate influere, et quasi collatis sibi naturalibus donis esse contentus. Sic ergo licet habitualiter se errare agnoverit, actualiter tamen non advertit, propter vehementem in suo decore delectationem, intentumque dominationis affectum, conversionem quoque ad se ipsum: quæ omnia tanto fortius ei inerant, quo horum majus incitamentum, ampliorem videlicet naturalem eminentiam, in se ipso conspexit.
PHILOSOPHUS. — Erat mora magna inter creationem angelorum et culpam?
THEOLOGUS. — Non potuit in primo creationis suæ instanti esse malus; sed mox, imo post minimam moram (si tamen mora dicenda est) post creationem peccaverunt. Prima enim electione seu voluntatis conversione, immobiliter facti sunt boni vel mali, beati vel miseri, quoniam ad quod se angeli per electionem primo converterunt, in eo irreparabiliter fixi sunt, sicut et anima in ea conversione qua a corpore separatur, perpetuo stabilitur.
PHILOSOPHUS. — Ceciderunt omnes simul?
THEOLOGUS. — Utique.
PHILOSOPHUS. — Ergo angelus Lucifer in eodem instanti peccatum suum in se ipso concepit, aliisque ostendit et incitavit eos,et illi adverterunt et consenserunt.
THEOLOGUS. — Hoc sequi videtur. Nec inde mireris: nam simile hujus in actionibus seu mutationibus instantaneis quarum est una causa alterius, cernitur. Simul namque tempore sunt illuminatio aeris, visio lucidi, atque discretio visus. Motus autem voluntatis angelicæ indivisibilis est, ideoque principium ejus non præcedit terminum ejus. Motus ergo causatus ab eo, simul erat cum eo.
PHILOSOPHUS. — Ubi manserunt angeli mali?
THEOLOGUS. — In aere caliginoso, ac tempestatibus apto, videlicet in media aeris regione. Aliqui autem ubertim ad homines tentandos descendunt; quidam quoque ad inferos peccatores deducunt, et illic nonnulli semper manere creduntur, ut malos affligant. Porro post diem judicii omnes simul in tartara recludentur. De Lucifero quoque aliqui sentiunt quod Christum tentaverit, ac victus ab eo in gehennam retrusus sit, non inde egressurus nisi Antichristi temporibus. Alii opinantur eum statim quum peccavit, propter magnitudinem sceleris ad inferna projectum.
PHILOSOPHUS. — Nunc instantias solve.
THEOLOGUS. — Sufficienter, ni fallor, solutæ sunt. Jam enim patuit qualiter in intellectu angeli error fuit. Quod autem ait Aristoteles, intellectum semper esse rectum, verum est; nec sic angelus intelligendo erravit, quod putaverit verum aut bonum esse, quod vel malum vel falsum exsistit, sed unum non debito sufficientique modo pensando. — Et sic etiam ignorans quodammodo exstitit, quoniam uni intentus aliud non advertit. — Ad tertiam dixi qualiter judicium mentis angelicæ obnubilari impedirique valuit. — Ad quartam quoque respondi quod Peripateticorum doctrina in hac parte experientiam salvare non potest. Verumtamen quod dicunt de motoribus orbium qui eos nunc movent, verum et certum est. — Ad quintam dicendum, quod in simplici apprehensione angelici intellectus, non est error accipiens verum pro falso vel econtra, sed non considerando omnia quæ circa rem considerare oportet. — Ad ultimam dico, quod dictum Aristotelis et Avicennæ, non de malo culpæ, sed de malo naturæ accipi debeat. Denique, licet angelus non beatus semper in actu sit, non tamen est semper in actu eodem et uno; nec est purus actus sicut intellectus divinus, sed est potentialitati permixtus.
Chapter 105 of 187