Skip to the text

Articulus 14

De essentiali distinctione ac simplicitate angelicorum spirituum.

THEOLOGUS. — Quid de specifica ac naturali diversitate angelorum existimas?

PHILOSOPHUS. — Palam est quod secundum Peripateticos, intelligentiæ seu angeli immateriales sint: alioqui non dicerentur ab eis substantiæ separatæ. Denique numerus seu distinctio duplex est, videlicet formalis et materialis, vel specifica et individualis. Primum numerum facit essentialis differentia, quæ semper a perfectione formæ accipitur. Secundum vero facit materiæ per quantitatem divisio. Quum ergo angeli immateriales atque incorporei sint, solo numero seu individualiter distingui non possunt, sed singuli a se invicem differunt specifice. Unde tot sunt in angelis species quot supposita, et econtra. Hoc igitur secundum Aristotelis atque suorum philosophiam respondeo. Platonici enim aliter dicunt: nam in omni intellectu creato materiam saltem spiritualem constituunt. Sed nunc doce me si secundum fidem christianam aliter opinandum est.

THEOLOGUS. — Compendiose et eleganter respondes. Hoc autem agnosce, quod ad fidem nil pertinet utrum angeli immateriales sint an non. Ideoque sicut inter philosophos, sic inter theologos quoque, de quæstione præsenti non parva, pia tamen, contentio est. Origenes nempe et Augustinus non dumtaxat materiam, sed etiam corpora quædam tenuia atque aeria angelicis dicunt spiritibus esse unita. Nec mirum si hoc asserant, quum in naturali scientia uterque eorum Platonicus fuerit. Hos igitur tantos viros multi novellorum sequuntur, spiritualem materiam ponentes in angelis. Alii vero, quibus Dionysius capitaneus esse videtur, angelos incorporeos immaterialesque esse testantur: quibus utique Peripateticorum concordat doctrina.

PHILOSOPHUS. — Quam ergo positionem tu eligis?

THEOLOGUS. — Tecum concordo in omnibus, Peripateticos sequens, præsertim propter Dionysii auctoritatem, quem in hoc S. Thomas, Albertus et Ægidius, concorditer assequuntur.

PHILOSOPHUS. — Suntne angeli ejusdem ordinis speciei unius?

THEOLOGUS. — Sicut prædixi, Dionysius in quolibet ordine angelorum, primos, medios, ultimosque constituit. Unde constat quod etiam in eodem ordine, sit specifica angelorum distinctio. Porro Thomas et Ægidius tot ponunt species in angelis, quot sunt individua. Quorum positionem jam concorditer amplectamur.

PHILOSOPHUS. — Quum ergo secundum præinducta, tam innumerabilis sit angelorum pluralitas: primus summusque angelus, ultimos angelorum, maxime autem rationales animas, inæstimabili pene excellentia atque incomparabili quasi dignitate præcellit.

THEOLOGUS. — Hoc ipsum memoriter teneas, quod tam rite concludis. Erit namque postmodum utile hoc ipsum pensare. Enimvero, quum quæstio ista fidem non tangat, ideo amplius de ea disputare non libet, quum tamen valde disputabilis exstet.

Chapter 101 of 187