Articulus 2
Admiratio Philosophi de benedicta atque sanctissima hostia altaris.
PHILOSOPHUS. — Stupor tabefacit animam meam, et opprimit me admirationis magnitudo in his quæ dicta sunt mihi. Denique ad mentem reversus, non miror dixisse Averroem: Mundum circuivi, variasque leges conspexi; sed tam stultam non reperi, ut est lex Christianorum, quoniam Deum quem colunt, dentibus devorant.
THEOLOGUS. — Nec ego miror hoc dixisse hominem suo ingenio innitentem, humanæ sapientiæ spiritu tumidum, et non tantum legem novam, sed veterem insuper blasphemantem. Denique et quidam ex discipulis Christi adhuc in mundo secum conversantes, isto audito sermone, abierunt retrorsum, dicentes:1 Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Et jam amplius non sequebantur Christum. Vide ergo ne eos sequaris, ne simul cum eis damneris. Nos equidem cum principe Apostolorum certissime scimus quoniam verba vitæ æternæ habet qui ista dixit.2 Unde non hæsitamus diffidentia, sed firmissime novimus quoniam quæcumque dixit facere potest.
PHILOSOPHUS. — Quid ergo faciam? Admiratio enim et incomprehensibilitas præsentis materiæ me penitus concutit.
THEOLOGUS. — Audi consilium. Admiratio oritur viso effectu, ignorata tamen causa: ut qui videt eclipsim vel solis vel lunæ, si causam non novit, vehementer miratur; cognita autem causa, admiratio mitigatur. Sic nunc, si admirationis tuæ impetum moderari desideras, sic objectum tibi spectaculum ac præsentem Sacramenti contemplare effectum, ut causam mox profunde intendas, intuearis, agnoscas. Miratus es hominem Christum proprium corpus consecrantem, propriis manibus illud discipulis porrigentem; sed rite considera quis et qualis est qui ista efficit, et in cujus potestate eadem ineffabiliter efficiuntur. Ipse nempe est Verbum Dei Patris æternum, Verbum incarnatum, Verbum per quod facta sunt omnia in cœlo et in terra.3 Denique hoc Verbum visibilia et invisibilia immensa virtute creavit, et omnia potestatis suæ imperio portat, sapientia sua gubernat, influentia sua conservat.4 Si hanc causam hujusque causæ virtutem sagaciter speculeris, admiratio tua (ni fallor) relevamen concipiet.
PHILOSOPHUS. — Necdum verba plene finieras, et ecce mitigationem admirationis interius sensi. Veraciter enim ita est, et naturalis ratio id dictat, quoniam quo potestas est major, eo difficiliora mirabilioraque efficit. Quumque divina potentia penitus infinita exsistat, mirum non est quin ejus effectus et opera omnem rationem omnemque comprehensibilitatem omnino transcendant. Verumtamen, quum quiescere velim, non me sinit naturalis quiescere ratio, et manifesta contra præsentem materiam argumenta.
THEOLOGUS. — Quidquid te movet palam propone. Quum enim ante testatus sim non posse fidem naturalis rationis superari industria, hoc mihi incumbit ut rationes tuas dissolvam, fideique veritatem defendam.
PHILOSOPHUS. — In omnibus satisfacis mihi et plenissime probas. Lætanter itaque agam quod dicis.
Footnotes
Chapter 89 of 187