Skip to the text

Capitulum 1

(Abbatis Abrahæ)

DE MORTIFICATIONE.

Qualiter manifestaverimus secreta cogitationum nostrarum abbati Abrahæ.

VICESIMAM quartam istam collationem, quæ est abbatis Abrahæ, describimus nunc:1 quæ mystice congruit numero viginti quatuor seniorum qui in sancta Apocalypsi dicuntur coronas suas offerre Agno;2 quæ etiam claudit seu terminat traditiones ac instituta omnium seniorum. Qua consummata, credimus nos liberandos a debitis omnium promissionum nostrarum. Proinde si hi senes nostri coronati fuerint gloria aliqua propter meritum suæ instructionis, subjectis sunt oblaturi capitibus Agno illi qui immolatus est pro salute mundi. Ipse enim dignatus est dare illis sapientiam tam sublimem, et nobis qualemcumque sermonem, quo tanta profunditas doctrinæ illorum depromeretur ob nominis sui honorem; et necesse est ut merita munerum reserventur ad auctorem universorum bonorum, cui hoc ipso plus debetur quo amplius solvitur.

Itaque ad Abraham istum detulimus anxiam impugnationem cogitationum nostrarum, qui quotidianis æstibus cordis incitabamur ad repetendam nostram provinciam atque ad revisendos parentes. Hinc etenim nascebatur nobis maxima occasio desideriorum nostrorum, quod tanta religione ac pietate recordabamur parentes nostros prædictos, ut præsumeremus eos nequaquam impedituros propositum nostrum: hoc jugiter recogitantes quod ex assiduitate illorum capturi essemus majorem profectum, et quod de cetero non essemus occupandi aliqua sollicitudine corporalium rerum aut provisione necessarii victus, quoniam nostri parentes omnia exhiberent nobis cum gaudio. Insuper pavimus animum nostrum spe inanium gaudiorum, credentes nos percepturos maximum fructum de conversione multorum qui dirigendi essent ad viam salutis nostro exemplo ac monitis, tum propter situs locorum in quibus habitaverunt majores nostri. Jucunda quoque amœnitas regionum pingebatur ante oculos cordis: quam gratæ et spatiosæ solitudines essent in eis, ita ut secreta silvarum possent non tantum monachum delectare, sed et præbere maxima compendia vitæ. Quæ omnia quum panderemus seni simpliciter secundum fidem conscientiæ nostræ, fusisque lacrimis testaremur non posse jam tolerare vim impugnationum istarum, nisi gratia Dei succurreret nobis per instructionem ipsius: senex ipse diu tacens ac differens, atque postremo graviter ingemiscens, respondit.

Footnotes

  1. Cf. p. 316C, D. ↩

  2. Apoc. IV, 10. ↩

Chapter 474 of 499