Skip to the text

Capitulum 41

Sententia abbatis Macarii de observantia monachi et tanquam diu victuri et tanquam mox morituri.

ADHUC unum describam salutare documentum abbatis Macarii, quo tanti viri sententia claudat finiatque libellum de continentia atque jejuniis. Dixit enim: Ita debet monachus jejunare ac abstinere, utpote tam discrete, quasi centum annis victurus in corpore; ita quoque debet motus animi refrenare, injurias oblivisci, tristitiasque abjicere, et dolores ac damna contemnere, velut quotidie moriturus. In illo namque est utilis ac prudens discretio, faciens monachum semper incedere æquali districtione, nec permittens eum sub occasione aut specie corporalis debilitatis, ab arduis ad perniciosissimam relaxationem corruere; in hoc vero est magnanimitas salutaris, qua valeat non solum despicere ea quæ videntur esse prospera mundi præsentis, verum etiam adversis ac tristibus non superari, et ea velut parva ac nulla suscipere, habens jugiter illuc defixum mentis suæ intuitum, quo quotidie singulisque momentis perducendum se credit.

Chapter 125 of 279