Skip to the text

Capitulum 3

De his quæ Deo attribuuntur ex consuetudine nostræ naturæ.

SI enim quum ista de Deo dicuntur, intelligenda sunt secundum litteralem significationem sensu carnali et pingui;1 ergo et Deus dormit, quum dicitur : Exsurge, quare obdormis, Domine? De quo iterum legitur :2 Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. Stat quo-

Is. LXVI, 1. que et sedet, quum dicat : Cœlum mihi est sedes, terra autem scabellum pedum

Ibid. XL, 12. meorum. Qui tamen metitur cœlum palmo, et terram suo pugillo concludit. Inebriatur quoque vino, quum scriptum sit :

Ps. LXXVII, 65. Et exsurrexit tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Deinde si secundum vilem litteræ sonum voluerimus admittere omnia quæ in Scripturis sanctis frequenter legimus introducta, utpote lineamenta membrorum quæ describuntur de Deo tanquam de homine figurato atque composito ex capite, naribus, oculis, facie, manibus, brachiis, digitis, utero, pedibus et capillis; necesse erit putare quod Deus in sua natura compositus sit ex lineamentis membrorum corporeaque figura : quod dictu etiam nefas est, quod et absit a nobis.

Footnotes

  1. Ps. xliii, 23. ↩

  2. Ps. cxx, 4. ↩

Chapter 178 of 279