Skip to the text

Capitulum 15

Quod et vetus lex iram prohibuerit non solum ab opere, sed etiam a cogitatione.

SED cur immoramur diutius evangelicis apostolicisque præceptis, quum etiam vetus lex, quæ videtur quodammodo remissior esse, prohibeat hæc eadem, dicens, Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; et iterum, Non eris memor injuriæ civium tuorum? Ecce ira abscidi præcipitur non ab opere tantum, sed etiam a cogitationibus abditis, quum non solum odium atque injuriæ ultio, sed ejus quoque memoria jubetur radicitus de corde evelli.

Chapter 190 of 279