Capitulum 1
DE SPIRITU IRÆ.
Quod quartum certamen sit nobis contra iram, et quanta mala generet passio ista.
QUARTO certamine debemus de interioribus animæ nostræ funditus eradicare mortiferum virus iræ : qua in cordibus nostris manente, et oculum mentis tenebris noxiis excæcante, non poterimus acquirere rectæ examinationis judicium, neque honestæ contemplationis intuitum. Nec poterimus maturitatem possidere consilii, nec veri ac spiritualis luminis esse capaces, nec vitæ participes, sed nec justitiæ esse tenaces, quum et Propheta protestetur : Turbatus est præ ira oculus meus. Nec etiam poterimus effici sapientiæ participes, etiamsi omnium æstimatione sapientes dicamur :1 quoniam ira in sinu insipientium requiescit. Sed nec vitam immortalem poterimus consequi, quamvis judicio hominum appellemur prudentes :2 quoniam ira perdit etiam sapientes.3 Nec valebimus perspicaci cordis discretione obtinere moderamen justitiæ, licet cunctorum opinatione æstimemur perfecti et sancti : quia ira viri justitiam Dei non operatur.4 Nullo etiam modo poterimus possidere gravitatis honestatem, quæ solet familiaris exsistere viris etiam sæculi hujus, quamvis ex natalium prærogativa reputemur nobiles ac honesti :5 quia vir iracundus inhonestus est. Præterea nullatenus obtinere valebimus maturitatem consilii, quamvis videamur graves esse ac summa scientia præditi :6 quoniam vir iracundus agit sine consilio. Nec poterimus esse quieti a perturbationibus noxiis, nec immunes ac liberi a peccatis, quamvis inquietudines non inferantur nobis ab aliis : quia vir animosus parit rixas, vir autem iracundus effundit peccata.
Footnotes
Chapter 176 of 279