Skip to the text

Capitulum 11

De iis quorum iracundiæ nec solis occasus modum imponit.

QUID vero dicendum de his (quod sine confusione mea dicere nequeo) quorum implacabilitati seu iræ nec hic sol occidens finem imponit, sed iram suam per dies plurimos protrahentes, atque rancorem animi reservantes adversus eos in quos commoti sunt, verbis se negant irasci, sed reipsa ac opere probantur indignari gravissime, quia nec aptis verbis eos appellant, nec solita affabilitate eis loquuntur? Et ob hoc se æstimant non peccare, quia aperte non quærunt vindictam. Quam quia manifeste exercere aut postulare non audent, aut certe non possunt, concoquunt iram suam in proprio corde, retorquentes virus iracundiæ suæ in perniciem propriam; et taciti ac silentes, eam in semetipsis consumunt, non expellentes protinus amaritudinem suæ tristitiæ vera mentis virtute, sed digerentes eam processu dierum, et mitigantes eam qualitercumque longitudine temporum.

Chapter 186 of 279