Capitulum 13
Quod non liceat ad momentum iram tenere.
DEUS etenim non vult iram ad momentum intus teneri, quia non permittit sibi offerri spiritualia sacrificia orationum nostrarum, si cognoscimus vel alium habere rancoris aliquid contra nos: Si offers (inquiens) munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et sic veniens offeres munus tuum.1 Quomodo ergo permittimur tenere iram sive tristitiam contra fratrem, non dicam per plures dies, sed vel usque ad occasum solis visibilis, qui non permittimur orationes nostras Deo offerre, fratre aliquid contra nos habente? Quibus præcipitur ab Apostolo:2 Sine intermissione orate in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.3 Superest igitur ut retinentes virus iræ in cordibus nostris, aut nunquam oremus, et inobedientes simus apostolico huic evangelicoque præcepto quo jubemur ubique et indesinenter orare; aut si decipientes nos ipsos, præsumimus fundere precem contra Dei præceptum, sciamus non offerre nos Deo orationem, sed ex spiritu rebellionis elationem.
Footnotes
Chapter 188 of 279