Capitulum 14
De reconciliatione fraterna.
ET quia frequenter contemnimus fratres a nobis læsos aut contristatos, vel despicimus eos dicendo eos non esse vitio nostro offensos: hinc medicus animarum omnia sciens occulta, volens radicitus a nostris cordibus ejicere occasiones et motus iræ, jubet ut ignoscamus et fratribus nostris reconciliemur, non solum si læsi sumus, et nullam teneamus memoriam iræ aut læsionis adversus eos; sed etiam si noverimus illos habere aliquid contra nos sive juste sive injuste, similiter præcipit Christus ut munus nostrum relinquentes, id est, orationes nostras suspendentes aut compescentes, festinemus prius accedere ad satisfaciendum illis, sicque fratre curato, offerre Deo sacrificia orationum nostrarum immaculata.
Chapter 189 of 279