Skip to the text

Capitulum 7

In quo ira sit nobis tantummodo necessaria.

HABEMUS sane insitum nobis iræ motum aut ministerium, ad quod solum nobis utile est ac salubre eam recipere : utpote dum indignamur contra lascivientes nostri cordis aut corporis motiones, et quando irascimur ea nos coram Deo cogitasse, quæ verecundamur coram hominibus agere aut effari; tota formidine expavescentes præsentiam angelorum ac Dei omnia penetrantis, atque intuitum ejus quem secreta conscientiæ nostræ nequaquam possunt latere. Vel certe dum commovemur adversus hanc ipsam iram, eo quod nobis exorta est contra fratrem : sicque irati, extrudimus instigationes iræ mortiferas, nec permittimus eam habere nociva latibula intra cordium nostrorum secreta.

Chapter 182 of 279