Skip to the text

Capitulum 12

Qui iram suam dissimulant, non secus peccant quam si eam proderent.

ILLI itaque ita se habent, quasi finis cujuslibet ultionis non sit, et quasi quis non satisfecerit abundanter suo furori, si ira instigante, compleverit id quod potest. Quod faciunt et hi qui cohibent motus suos non affectu mansuetudinis, sed impotentia ultionis: nihil enim amplius possunt inferre his quibus irascuntur, nisi ut eos solita affabilitate non alloquantur. Ira namque non solum est moderanda et refrenanda quantum ad ultionis effectum, sed eruenda est potius a pectoris nostri arcanis, ne obscurati tenebris ejus, nequeamus admittere lumen salubris consilii aut salutaris scientiæ, imo nec valeamus exsistere templum Spiritus Sancti, habitante in nobis spiritu nequam. Furor quippe in corde cohibitus et absconsus adstantes homines non offendit, sed æque excludit splendidissimum jubar Spiritus Sancti, ac si manifestaretur.

Chapter 187 of 279