Skip to the text

Capitulum 22

Utrum recipiendum sit quod adjectum est : Sine causa.

SCIENDUM tamen est circa id quod in quibusdam exemplaribus seu textibus invenitur, Qui irascitur fratri suo, sine causa: hoc quod dicitur, Sine causa, appositum esse ab his qui iram pro justis causis amputandam non æstimarunt; quum tamen nullus, quantumlibet sine ratione commotus, dicat se sine causa irasci. Quamobrem apparet hoc esse adjectum ab his qui non intellexerunt Scripturæ propositum, quæ præcipit fomitem iræ omnimode amputare, nullamque penitus occasionem aut causam indignationis servare: ne dum jubemur irasci cum causa, intromittatur nobis occasio irascendi etiam sine causa. Quoniam patientiæ finis seu mansuetudinis consistit non in irascendo juste, sed in penitus non irascendo. Licet hoc ipsum quod dicitur, Sine causa, sciam a quibusdam ita exponi, quod scilicet is sine causa irascitur, cui irato non licet expetere ultionem. Melius tamen est ita tenere, sicut novella exemplaria multa et antiqua omnia inveniuntur conscripta, videlicet sine additione hujus clausulæ, Sine causa.

Chapter 197 of 279