Skip to the text

Capitulum 10

De quo sole dicatur, ut sol non occidat super iracundiam nostram.

DE quo sole Deus per Prophetam loquitur evidenter : Timentibus autem nomen meum orietur Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.1 Qui rursus dicitur in medio die occidere peccatoribus, id est pseudoprophetis, ac eis qui irascuntur, dicente Propheta :2 Occidit eis sol in meridie. Vel certe secundum tropicum seu figuratum sensum, mens, id est νοῦς seu ratio, quæ merito sol vocatur pro eo quod universas cogitationes et discretiones cordis illustrat, non occidat, id est, non extinguatur vitio iræ : ne ea occidente, seu per iram exstincta, tenebræ perturbationum cum auctore suo diabolo occupent omnem animi nostri sensum; sicque tenebris iræ possessi et excæcati, velut in nocte tenebrosa positi, ignoremus quid nos oporteat agere. Tali ergo sensu protulimus (quamvis longiori sermone id factum sit) apostolicam illam sententiam traditam nobis institutione seu informatione seniorum nostrorum : quia necesse fuit ostendere qualiter ipsi de ira sentirent, qui nec ad momentum permittunt eam penetrare cor suum, illud Evangelii omnimode observantes :3 Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Ceterum si usque ad occasum solis liceat irasci, poterunt noxiæ perturbationes seu passiones explere satietatem furoris, ac satisfacere commotioni iræ se vindicantis, anteaquam sol iste visibilis declinet ad locum sui occasus.

Footnotes

  1. Malach. IV, 2. ↩

  2. Amos VIII, 9. ↩

  3. Matth. V, 22. ↩

Chapter 185 of 279