Capitulum 5
Quam placidum ac tranquillum conveniat esse monachum.
MONACHUS ergo ad perfectionem tendens, et spiritualem agonem decertare legitime cupiens, alienus exsistat ab omni iræ furorisque vitio, et audiat quid Vas electionis sibi præcipiat, dicens : Omnis ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia, tollatur a vobis cum omni malitia.1 Quum dicit, Omnis ira tollatur a vobis, nullam penitus excipit tanquam necessariam aut utilem nobis. Et ita festinet fratrem curare peccantem, quando oportet, ut dum conatur inferre medelam laboranti leviori forsan febricula, non involvat se ipsum deteriori morbo cæcitatis per iram. Oportet enim illum qui alterius vulneri cupit mederi, sanum esse ac alienum ab omni morbo peccati, ne ei dicatur evangelicum illud : Medice, prius cura te ipsum; et illud : Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? Et quomodo valebit ejicere festucam de oculis fratris sui, qui trabem furoris gestat in oculo suo ?2
Footnotes
Chapter 180 of 279