Capitulum 8
Quibus beati David exemplis ira salubriter assumatur.
TALITER nos irasci docet etiam ille Propheta qui iram a suo sensu in tantum abjecerat, quod non voluit ultionem inferre propriis inimicis et sibi a Deo traditis : Irascimini (inquiens) et nolite peccare.1 Ipse etenim dum optasset aquam de puteo Bethlehem, accepissetque eam sibi a fortibus viris per medios hostes allatam, protinus fudit eam in terram;2 et ita voluptuosam concupiscentiæ passionem iratus exstinguens, obtulit eam Domino, nec implevit cupiditatis suæ affectum, dicens : Propitius sit mihi Dominus ne faciam hoc;3 num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam ?
Denique quum Semei filius Jemini jactaret maledicta ac lapides in regem hunc David coram omnibus, ipsomet audiente, velletque Abisai filius Sarviæ, miles præcipuus et princeps inter tres, injuriam regis ulcisci amputando Semei caput;4 beatus David pia indignatione commotus contra severam suggestionem Abisai, servavit mititate invicta humilitatis modum et patientiæ firmitatem : Quid (inquiens) mihi est et vobis, filii Sarviæ ?5
Dimittite eum ut maledicat. Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic faciat ? Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quærit animam meam : quanto magis filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.6
Footnotes
Chapter 183 of 279