Capitulum 18
Quo studio debeamus eremum introire, et qualis sit ibi profectus.
PORRO eremum ingredi pertinet ad perfectos et ab omni vitio expurgatos, atque in congregatione Fratrum a passionibus ad purum excoctos: non pusillanimitatis refugio, sed divinæ contemplationis amore, desiderioque sublimioris intuitus contemplativi, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit apprehendi. Quæcumque enim vitia portaverimus in eremum incurata, manebunt in nobis operta, nec erunt abolita. Quemadmodum enim solitudo solet vitiis emendatis contemplationem purissimam reserare, spiritualium quoque sacramentorum scientiam sincerissimo revelare intuitu; ita consuevit vitia eorum qui minus emendati sunt, non tantummodo reservare, sed etiam augmentare.
Chapter 193 of 279