Skip to the text

Capitulum 4

Qualiter sentiendum sit de membris affectibusque humanis quæ immutabili et incorporeo Deo adscribuntur.

ITAQUE, sicut hæc non possunt sine nefando sacrilegio secundum litteram de Deo intelligi, qui auctoritate Scripturarum asseritur esse invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis, inæstimabilis, simplex et incompositus; ita nec perturbatio iræ aut furoris poterit sine ingenti blasphemia invariabili Deo adscribi. Hinc præfatam significationem membrorum intelligere debemus operationes et efficientias Dei, quæ nobis insinuari non possunt nisi per hæc usitata membrorum vocabula : ut per os Dei intelligamus allocutionem Dei quæ solet clementer infundi in arcanos seu interiores animæ sensus, vel quod in patribus nostris atque Prophetis locutus est. Porro per oculos Dei intelligere possumus immensam perspicaciam aut claritatem suæ notitiæ, qua universa illustrat ac perspicit, et item quod nihil lateat eum ex his quæ cogitamus, gerimus aut geremus. Per manum Dei accipimus providentiam et operationem ipsius, et quod ipse omnium sit creator; per brachium vero, insignia virtutis et gubernationem ejus, qua omnia moderatur, sustentat, regitque. Et ut de ceteris taceam, canities capitis quid aliud in Deo significat, nisi deitatis longævitatem et æternitatem, qua absque ullo principio et ante omnia tempora est creaturas universas excedens ?

Ita de ira et furore Dei sentire debemus non secundum qualitatem humanæ perturbationis, sed spiritualiter ac digne Deo, qui ab omni perturbatione est alienus : quatenus per furorem et iram quæ ei attribuuntur, intelligamus quod ipse sit judex et ultor omnium quæ in mundo hoc inique geruntur, atque terribilis retributor actionum nostrarum; sicque ex horum verborum significationibus formidantes, timeamus contra ipsius voluntatem quidquam admittere. Homines namque solent eos timere, eosque formidant offendere, quos norunt indignari atque irasci : quemadmodum ultrix ira æquissimorum judicum solet timeri a reis sibi de malo consciis; non quod ira in animis talium judicum qui juste judicaturi sunt, sit perturbatio cordis, sed quia effectus ejus, videlicet rigor vindictæ, ita sentitur a metuentibus eam : qui effectus procedit ab ea secundum legum exsecutionem, et examinationem justitiæ et æquam librationem ipsius; quæ tamen exsecutio legum quantacumque magna mansuetudine lenitateque animi fiat, videtur gravis furor ac severissima ira his qui pro suo demerito puniuntur.

Longum est, si voluerimus omnia explicare quæ in Scripturis figuraliter de Deo dicta sunt significatione humana, nec hoc præsentis est operis. Hæc dixisse sufficiat, quantum necesse fuit dicere contra vitium furoris ac iræ, ut nullus per ignorantiam habeat sibi occasionem morbi ac mortis perpetuæ inde (videlicet ex Scripturis) unde sanctitas et immortalitas vitæ ac salutis remedia acquiruntur.

Chapter 179 of 279