Capitulum 20
De amputanda ira juxta Evangelium.
QUAPROPTER si cupimus illam divini præmii plenitudinem adipisci de qua dicitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: ira non solum a nostris est actibus amputanda, sed de interioribus quoque animæ nostræ radicitus exstirpanda. Non enim multum proderit iræ furorem a verbis atque operibus cohibere, si Deus, quem cordium secreta non latent, viderit eum nostris pectoribus inhærere. Evangelicus etenim sermo potius præcipit excidi radices vitiorum, quam fructus eorum: quia evulsis fomitibus, seu radicibus exstirpatis, fructus seu actus procul dubio ultra non pullulant; sicque poterit mens in omni patientia et sanctitate jugiter permanere, quum fuerint vitia ista evulsa non solum de superficie operationis et actuum, sed etiam de secretis cogitationum. Idcirco ira non admittitur nec odium, ne perpetretur et homicidium, quod sine ira aut odio perpetrari non potest.
Chapter 195 of 279